Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

149 est perspicere quae sint istorum cum illo, divina constitutione, necessitudines. — Ac primo quidem coniunctionis episcoporum cum eo qui Petro succedit, non obscura est neque dubia necessitas: hoc enim soluto nexu, solvitur ac diffluit multitudo ipsa Christianorum, ita plane ut nullo pacto queat unum corpus conflare unumque gregem: Ecclesiae salus in summi sacerdotis dignitate pendet, cui si non exors quaedam et ab omnibus eminens detur potestas, tot in Ecclesia efficientur schismata, quot sacerdotes.1 Idcirco ad id praestat advertere animum: nihil esse Apostolis seorsum a Petro collatum; plura seorsum ab Apostolis ac separatim Petro. Ioannes Chrysostomus in Christi edisserenda sententia (loan. XXI, 15) cum percontatus esset, Cur, aliis prae­termissis, de his Christus Petrum alloquitur ? omnino respondet: Eximius erat inter Apostolos, et os discipulorum, . et coetus illius caput.2 Hic enim unus designatus a Christo est fundamentum Ecclesiae: ipsi ligandi copia solvendique permissa, eidemque pascendi data potestas uni. Contra quidquid auctoritatis ac muneris accepere Apostoli, coniuncte cum Petro accepere: Divina dignatio si quid cum eo commune ceteris valuit esse principibus, nunquam nisi per ipsum dedit, quidquid aliis non negavit.3 Ut cum multa solus acceperit, nihil in quemquam sine ipsius participatione transierit.4 Ex quo plane intelligitur, excidere episcopos jure ac potestate regendi, si a Petro eiusve successoribus scientes secesserint. Nam a fundamento, quo totum debet aedificium niti, secessione divelluntur; itaque exclusi aedificio ipso sunt: ob eamdemque caussam ab ovili seiuncti, cui dux est pastor maximus, regnoque extorres, cuius uni Petro datae divinitus claves. Quibus rebus rursus noscimus in constituenda Christiana republica caelestem descriptionem mentemque divinam. Videlicet cum Ecclesiam divinus auctor fide et regimine et communione unam esse decrevisset, Petrum eiusque successores delegit in quibus principium foret ac velut centrum unitatis. Quare Cyprianus: Probatio est ad fidem facilis compendio veritatis. Loquitur Dominus ad Petrum: Ego tibi dico, inquit, Quia tu es Petrus . . . Super unum aedificat Ecclesiam. Et quamvis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat, et dicat: sicut misit me Pater . . . tamen ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit.5 Atque Obtatus Milevitanus : Negare non potes, scire te in urbe Roma Petro primo Cathedram episcopalem esse collat am, in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus, unde et Cephas appellatus est: in qua una Cathedra unitas ab omnibus servaretur: ne ceteri Apostoli singulas sibi quisque defenderent, ut iam schismaticus et peccator esset, qui contra singularem Cathedram alteram collocaret A Unde est illa ipsius Cypriani sententia, cum haeresim tum schisma ex eo ortum habere gignique, quod debita supremae potestati obedientia abiicitur : Neque enim aliunde haereses obortae sunt aut nata sunt schismata, quam inde quod sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos et ad tempus iudex vice Christi cogitatur.'1 Nemo igitur, nisi cum Petro cohaereat, participare auctoritatem potest, cum absurdum sit opinari, qui extra Ecclesiam est, eum in Ecclesia praesse. Quare Optatus Milevitanus reprehendebat hoc nomine Donatistas: Contra quas portas (inferi) claves salutares accepisse legimus Petrum, principem scilicet nostrum, cui a Christo dictum 1 S- Hieronymus, Dialog. Contra Luciferianos, n. 9. — 2 Horn. LXXXVIII. in loan. n. 1. — 3 S. Leo M. sermo IV, cap. 2. — 4 lb. — 6 De Unit. Eccl., n. 4. — 6 De Schism. Donat., lib. II. — 7 Epist. XII, ad Cornelium, n. 5. 25

Next

/
Oldalképek
Tartalom