Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

144 sed etiam Ovile, cui praesit pastor unus, et quo recipere se oves Christi omnes debent: imo Regnum quod suscitavit Deus, quodque stabit in aeternum: denique Corpus Christi, mysticum illud quidem, sed tamen vivum apteque compositum, multisque conflatum membris; quae membra non eumdem actum habent : copulata vero inter se, gubernante ac moderante capite, continentur. Iamvero nulla hominum cogitari potest vera ac perfecta societas, quin potestate aliqua summa regatur. Debet igitur Iesus Christus magistratum Ecclesiae maximum praefecisse, cui obediens ac subiecta omnis esset Christianorum multitudo. Qua de caussa sicut ad unitatem Ecclesiae, quatenus est coetus fidelium, necessario unitas fidei requiritur, ita ad ipsius untatem, quatenus est divinitus constituta societas, requiritur iure divino unitas regiminis, quae unitatem communionis efficit et complectitur : Ecclesiae autem unitas in duobus atten­ditur : scilicet in connexione membrorum Ecclesiae ad invicem seu communicatione, et iterum in ordine omnium membrorum Ecclesiae ad unum caputd — Ex quo intelligi licet, excidere homines ab Ecclesiae unitate non minus schismate, quam haeresi : Inter haeresim et schisma hoc esse arbitrantur, quod haeresis perversum dogma habeat: schisma propter episcopalem dissensionem ab Ecclesia separetur.1 2 Quibuscum illa Ioannis Chrysostomi in eamdem rem sententia concordat : Dico et protestor, Ecclesiam scin­dere non minus esse malum, quam incidere in haeresim.3 Quamobrem si nulla potest esse honesta haeresis, pari ratione schisma nullum est, quod possit iure factum videri: Non est quicquam gravius sacrilegio schismatis . . . praecidendae unitatis nulla est iusta necessitasd Quae vero et cuiusmodi summa ista potestas sit, cui christianos parere oportet universos, non aliter nisi comperta cognitaque voluntate Christi statuendum. Certe in aeternum rex Christus est, itemque moderari in aeternum tuerique regnum suum e caelo non visus perseverat : sed quia conspicuum illud esse voluit, designare debuit qui generet in terris vices suas, postea quam ipse ad caelestia rediisset : Si quis autem dicat quod unum caput et unus pastor et Christus, qui est unus unius Ecclesiae sponsus, non sufficienter respondet. Manifestum est enim, quod ecclesiastica sacramenta ipse Christus perficit : ipse enim est qui baptizat, ipse est qui peccata remittit, ipse est verus sacerdos, qui se obtulit in ara crucis, et cuius virtute corpus eius in altari quotidie consecratur; et tamen quia corporaliter non cum omnibus fidelibus praesentialiter erat futurus, elegit ministros, per quos praedicta fidelibus dispensaret, ut supra (cap. 74.) dictum est. Eadem igitur ratione, quia praesentiam corporalem erat Ecclesiae subtracturus, oportuit ut alicui committeret qui loco sui universalis Ecclesiae generet curam. Hinc est quod Petro dixit ante ascensionem: Pasce oves meas.5 Iesus Christus igitur summum rectorem Ecclesiae Petrum dedit, idemque sanxit ut eius- modi magistratus saluti communi ad perennitatem institutus, ad successores hereditate transferretur, in quibus Petrus ipse esset auctoritate perpetua superstes. Sine insigne illud promissum beato Petro fecit, praeterea nemini : Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.3 — Ad Petrum locutus est Dominus: ad unum, ideo ut unitatem fundaret ex unod —■ Nulla siquidem oratione praemissa . . . tam patrem 1 S. Thomas, 2-a 2-ae, q. XXXIX, a. 1. — 2 S. Hieronymus, Commentar, in Epist. ad Titum, cap. Ill, v. 10—11. — 8 Horn. XI. in Epist. ad Ephes., n. 5. — 4 S. Augustinus, Contra Epistolam Parmeniani, lib. II, cap- 11, n. 25. — 3 S. Thomas, Contra Gentiles, lib. IV, cap. 76. — 6 Matth. XVI, 18. — 1 S. Pacianus, ad Sempronium, epist. III. n. 11.

Next

/
Oldalképek
Tartalom