Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
141 enim et haereses aliae, quae in hoc opere nostro commemoratae non sunt, vel esse vel fieri, quarum aliquam quisquis tenuerit, christianus catholicus non erit.1 Istam tutandae unitati, de qua dicimus, institutam divinitus rationem urget beatus Paulus in epistola ad Ephesios; ubi primum monet, animorum concordiam magno studio conservandam: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis:* cumque concordes animi caritate esse omni ex parte non possint, nisi mentes de fide consentiant, unam apud omnes vult esse fidem : Unus Dominus, una fides: ac tam perfecte quidem unam, ut errandi discrimen omne prohibeat: Ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. Idque non ad tempus servari docet oportere, sed donec occuramus omnes in unitatem fidei. . . in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Sed eius- modi unitatis ubinam Iesus Christus posuit principium inchoandae, praesidium custodiendae ? In eo videlicet, quod, Ipse dedit quosdam quidem Apostolos. . . alios autem pastores, et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Quare vel inde ab ultima vetustate hanc ipsam regulam doctores Patresque et sequi consueverunt et uno ore defendere. Origines: Quoties autem (haeretici) canonicas proferunt scripturas, in quibus omnis christianus consentit et credit, videntur dicere: ecce in domibus verbum est veritatis. Sed nos illis credere non debemus, nec exire a prima et ecclesiastica traditione, nec aliter credere, nisi quemadmodum per successionem Ecclesiae Dei tradiderunt nobis.* Irenaeus: Agnitio vera est Apostolorum doctrina . . . secundum successiones episcoporum . . . quae pervenit usque ad nos custoditione sine fictione scripturarum tractatio plenissimaI Tertullianus vero: Constat proinde, omnem doctrinam, quae cum illis Ecclesiis apostolicis matricibus et originalibus fidei conspiret, veritati deputandam, sine dubio tenentem quod Ecclesiae ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo accepit . . . Communicamus cum Ecclesiis apostolicis, quod nulli doctrina diversa: hoc est testimonium veritatis.5 Atque Hilarius: Significat (Christus e navi docens,) eos, qui extra Ecclesiam positi sunt, nullam divini sermonis capere posse intelligen- tiam. Navis enim Ecclesiae typum praefert, intra quam verbum vitae positum et praedicatum hi qui extra sunt et arenae modo steriles atque inutiles adiacent, intelligere non possunt.° Rutinus Gregorium Nazianzenum laudat et Basilium, quod solis divinae scripturae voluminibus operam dabant, earumque intelligentiam non ex propria praesumptione, sed ex maiorum scriptis et auctoritate sequebantur, quos et ipsos ex apostolica successione intelligendi regulam suscepisse constabat.1 Quam obrem, id quod ex iis, quae dicta sunt, apparet, instituit Iesus Christus in Ecclesia vivum, authenticum, idemque perenne magisterium, quod suapte potestate auxit, spiritu veritatis instruxit, miraculis confirmavit: eiusque praecepta doctrinae aeque accipi ac sua voluit gravissimeque imperavit. — Quoties igitur huius verbo magisterii edicitur, traditae divinitus doctrinae complexu hoc contineri vel illud, id quisque debet certo credere, verum esse: si falsum esse ullo modo posset, illud consequatur, quod aperte repugnat, erroris in homine ipsum esse auctorem Deum: Domine, si error est, a te decepti sumus.9 Ita omni amota dubitandi causa, ullamne ex 1 De Haeresibus, n. 88. — 2 IV, 3 et seqq. — 3 Vetus Interpretatio Commentariorum in Matth., n. 46. — 4 Contra Haereses, lib. IV, cap. 33, n. 8. — 5 De Praescrip. cap. XXI. — 6 Comment, in Matth. XIII. n. 1. — 7 Hist. Eccl. lib. II, cap. 9. — 8 Ricbardua de S. Victore, De Trin. lib. I, cap. 2. 24