Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

134 perfectionem debitam, ita in iis, quae modum naturae transiliunt, sanctitatem homini ac salutem non nisi hominum opera ministerioque impertire consuevit. Sed perspicuum est, nihil inter homines communicari, nisi per externas res quae sensibus percipiantur, posse. Hac de caussa humanam naturam assumpsit Dei Filius, qui cum in forma Dei esset. . . semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus:1 atque ita, in terris agens, doctrimam suam suarumque praecepta legum hominibus, colloquendo, tradidit. Cum divinum munus eius perenne ac perpetuum esse oporteret, idcirco nonnullos ille sibi adiunxit alumnos disciplinae suae, fecitque potestatis suae parti­cipes : cumque Spiritum veritatis in eos devocasset e caelo, praecepit, peragrarent orbem terrarijm, quodque ipse docuerat quodque iusserat, id omne fideliter universitati gentium praedicarent : hoc quidem proposito, ut eius et professione doctrinae et obtemperatione legibus posset hominum genus sanctitatem in terris, felicitatem adipisci in caelo sempiternam. — Hac ratione atque hoc principio Ecclesia genita : quae quidem, si extremum illud quod vult, caussaeque proximae sanctitatem efficientes spectentur, profecto est spiritualis: si vero eos consideres, quibus cohaeret, resque ipsas quae ad spiritualia dona perducunt, externa est necessarioque conspicua. Docendi munus accepere Apostoli per cognoscenda visu audituque signa : idque illi munus non aliter executi quam dictis factisque, quae utique sensus permoverent. Ita quidem illorum vox extrinsecus illapsa per aures, fidem ingeneravit in animis: Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.2 Ac fides ipsa, scilicet assensio primae supremae- que veritati, mente quidem per se comprehenditur, sed tamen eminere foras evidenti professione debet: Corde enim creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem.* Simili modo nihil est homini gratia caelesti, quae gignit sanctitudinem, interius : sed externa sunt ordinaria ac praecipua participandae instrumenta gratiae : sacramenta dicimus, que ab hominibus ad id nominatim lectis certorum ope rituum, administrantur. Iussit Iesus Christus Apostolis perpetuisque Apostolorum successoribus, gentes ut edocerent ac regerent: iussit gentibus, ut illorum et doctrinam acciperent et potestati obedienter subessent. Veruni ist haec in Christiana republica iurium atque officiorum vicissitudo non modo permanere, sed ne inchoari quidem potuisset nisi per inter­pretes ac nuntios rerum sensus. — Quibus de caussis Ecclesiam cum corpus, tum etiam corpus Christi tam crebro sacrae litterae nominant : Vos autem estis corpus Christie Propter eam rem quod corpus est, oculis cernitur Ecclesiae: propterea quod est Christi, vivum corpus est actuosum et vegetum, quia eam tuetur ac sustentat, immissa virtute sua, Iesus Christus, in eum fere modum quo cohaerentes sibi palmites alit ac fructuosos facit vitis. Quemadmodum autem in animantibus principium vitae in occulto est ac penitus abditum, indicatur tamen atque ostenditur motu actuque membrorum, sic in Ecclesia supernaturalis principium vitae perspicue ex iis, quae ab ipsa aguntur, apparet. Ex quo consequitur, in magno eodemque pernicioso errore versari, qui ad arbitrium suum fingunt Ecclesiam atque informant quasi latentem minimeque con­spicuam : item qui perinde habent atque institutum quoddam humanum cum tem­peratione quadam disciplinae ritibusque externis, at sine perenni communicatione 1 Philippens. II, 6—7. — 2 Komán. X, 17 — 3 Ib. 10. — 4 I. Corinth. XII, 27.

Next

/
Oldalképek
Tartalom