Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVII.
129 XVII. SACRA RITUUM CONGREGATIO. i. Quamplures Regulares, ratione suae vocationis et praedicationis, quotannis per Quadragesimam totam, per menses maii et octobris et per alia quoque tempora Sacrum peragunt extra suas Ecclesias; eaque de causa obtinuerunt ab Apostolica Sede privilegium celebrandi Missam iuxta kalendárium proprii Ordinis, quando color concordat cum colore Officii Ecclesiae in qua celebrant. Praeterea iidem Regulares habent privilegium, iuxta quod concessio illis per Apostolicam Sedem semel facta, iam amplius non debet revocata censeri, nisi de praedicta concessione fiat mentio specialis, vel saltem habeatur clausula revocatoria privilegii, etiam speciali mentione digni. Hinc quaesitum est: Utrum, Regulares, de quibus in casu, comprehendantur sub decreto Sacrorum Rituum Congregationis die 9 decembris 1895. edito ? Sacra autem Rituum Congregatio, referente subscripto Secretario, atque audito voto Commissionis Liturgicae, omnibus rite perpensis, respondendum censuit : Affirmative. Atque ita declaravit ac rescripsit. Die 8 Februarii 1896. CAI. Card. ALOISI-MASELLA, S. R. C. Praefeci. L. 7 S. Aloisius Tripepi, Secretarius. Nr. 3297. II. URBIS. Nonnulli Calendariorum redactores a Sacra Rituum Congregatione sequentium dubiorum resolutionem supplicibus votis efflagitarunt, nimirum: I. An in Officiis votivis inter se concurrentibus Vesperae dividi semper debeant iuxta peculiarem Rubricam, vel considerari potius debeat ratio dignitatis iuxta decretum Evidgato die 14 Augusti 1894? II. An privilegium, quod Rubricae Generales Breviarii tribuunt Octavis Festorum Domini et Deiparae, ut nempe illae cedant tantum in concursu duplicibus secundae classis, istae vero solis duplicibus maioribus, intelligendum sit de solis octavis ad Festa primaria pertinentibus, an de octavis quibuscumque? III. Dies octavi Festorum primariorum, Archangelorum, S. Ioannis Baptistae, S. Ioseph, et Ss. Apostolorum, suntne iudicandi digniores in ordine ad praelationem, in concursu cum aliis duplicibus minoribus? Nr. 3298. 22