Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

XIV. t Serenissimus Princeps Regius et sacrae s. Stephani coronae haeres Carolus Ludovicus, Archidux Austriae, impletis vitae pientissime transactae diebus, terrestrem hanc, per mortem temporalem, uti confidimus, cum vita feliciter commutavit aeterna et animam vere piam, sacramentis Ecclesiae lustratam munitamque, complexus Crucifixi imaginem, hodierna die circa horam 7 matutinam, annum agens aetatis 63, Creatori reddidit suo. Quem maximum ex obitu charissimi fratris consanguinei Maiestas Sua Sacratissima moerorem cepit animi, etsi non penitus exhauriri, aliqua tamen ex parte leniri putamus, si amoris pietatisque officia hac lugubri vice in Regem ac Dominum nostrum Clementissimum, pro solita gentis Hungarae observantia et avita fidelitate, eaque innata ac haereditaria, conferamus. Et hoc quidem eo vel magis, quia sat abunde cognita est omnibus optima optimi fatis functi Principis in Huugaros voluntas ac perspectus egregius animus. Quod dum per praesentes cumulate facimus, tristem regii cordis vicem ac molestiam pari dolore mutuaque moerentes voluntate atque Providentiae Divinae iudicio subscribentes, pie in Domino defuncti Principis Regii animae debitis suffragiis, ritu pro dignitate solemniori, succurrere decrevimus. Itaque praesenti nuntio lugubri accepto, in unaquaque ecclesia, ubi quotidie sacrum fieri solet, celebretur una sequentium dierum, iuxta Rubricas Missa de Requie pro anima Principis legibus corporeae servitutis soluta, ad eamque cum populo fideli tam politici et iuridici quam mili­tares invitentur magistratus. Datum Strigonii, 19 Maii 1896. Claudius Nr. 2407. Regii Princi­pis Caroli Lu- dovici obitus. Card. AEppus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom