Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

8 Sessione autem XXIII. c. 1. de ref. praemissa solemni declaratione : „Cum praecepto divino mandatum sit omnibus, quibus animarum cura commissa est, oves suas agnoscere . . . verbique divini praedicatione . . . pascere“ subsequent statim sessione XXIV. c. 4. de ref. s. Synodus „mandat ut (episcopi) in ecclesia sua ipsi per se, aut, si legitime impediti fuerint, per eos quos ad praedicationis munus assument ; in aliis autem ecclesiis per parochos, sive, iis impeditis, per alios ab episcopo, impensis eorum, qui eas praestare vel tenentur vel solent deputandos . . . saltem omnibus dominicis et solemnibus diebus festis : tempore autem ieiuniorum Quadragesimae et Adventus Domini quotidie, vel saltem tribus in hebdomada diebus, si ita oportere duxerint, s. scripturas, divinamque legem annuucient. “ Eadem sess. XXIV. c. 7. de ref. iniungit: „Ut fidelis populus ad susci­pienda sacramenta maiori cum reverentia atque animi devotione accedat, praecipit s. Synodus episcopis omnibus, ut non solum, cum haec per ipsos erunt populo administranda, prius illorum vim et usum pro suscipientium captu explicent, sed etiam idem a singulis parochis pie, prudenterque, etiam vernacula lingua si opus sit, et commode fieri potest, servari studeant." Denique sessione XXV. de purgatorio disserens, prudentem interponit monitionem : „Apud rudem vero plebem difficiliores ac subtiliores quaestiones, quaeque ad aedificationem non faciunt, et ex quibus plerumque nulla fit pietatis accessio, a popularibus concionibus secludantur. Incerta item, vel quae specie falsi laborant, evulgari ac tractari non permittant. “ (Recole Statutum I. et XXVI. Synodi dioec. Strigon. a. 1860.) Ex allatis iam • Patrum ss. Concilii conscriptorum sapientissimis verbis patet, prout p. m. Benedictus Papa XIV. in constitutione Etsi minime d. d. 7. Febr. 1742. apprime observat : „Duo potissimum onera a Tridentina Synodo curatoribus animarum esse imposita : alterum ut festis diebus de rebus divinis sermonem ad populum habeant; alterum ut pueros et rudiores quoque divinae legis fideique rudimentis informent." Nec immerito. Utrumque etenim res haud exigui momenti, imo palmaris est, ab eo siquidem non terrena tantum fidelium prosperitas et secundus fortunae status, verum maior eaque aeterna animarum salus, sollicitudini ac industriae nostrae concreditarum, dependet. Ac proinde si singulas decet muneris pastoralis partes omni studio explere, maximam nervorum contentionem requirit et sollertiam ministerium verbum divinum annuntiandi, per quod gregem pascimus, salutari pabulo recreamus et ad vitam aeternam nutrimus. „Pascite itaque Ven. Fr. qui in vobis est gregem“ (I. Petri. 5. 2.) pascite assiduo divinarum veritatum praeconio „non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis sed in ostensione spiritus et virtutis" (I. Cor. 2. 4.), pascite „in simplicitate quidem sermonis, cum illo tamen argumen­torum et motivorum pondere, ut pectora quoque auditorum calefiant“ (statut. 26. Syn. dioec. I860.), pascite sacramentorum et multiformis gratiae Dei dispensatione, sed et vestrae exemplo vitae integrae. Nullo unquam tempore desistite omni ope et industria concreditas vestris curis oves a venenatis pascuis arcere, et si eas ibidem pascentes inveneritis, abducere, ad salutaria propellere, eas vero quae in devio sunt aut periere, ad salutis tramitem revocare-

Next

/
Oldalképek
Tartalom