Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

V.

34 excluso etiam quocumque privilegio, interdictae maneant. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 22 Maii 1894. t CAL Card. ALOISI-MASELLA, S. R. C. Praefectus. ALOISIUS TRIPEPI, Secretarius. Nr. 645 Decretum de consecratione Ecclesiae. TRIDENTI NA. Rmus Dnus Episcopus Tridentinus Sacrae Rituum Congregationi sequens Dubium pro opportuna solutione humillime subiecit, nimirum: An post Decr. in una Senen. die 5 Maii 1882, 1, Ecclesiae consecratae, e quarum parietibus crusta, vulgo intonaco, maiori ex parte disiecta fuit, tamquam execratae habendae sint, ideoque nova indigeant consecratione ? Sacra vero eadem Congregatio, ad relationem infrascripti Secretarii, ex­quisito voto a Commissione Liturgica, re perpensa, ita proposito Dubio rescribendum censuit, videlicet: Negative ad utramque partem. Atque ita rescripsit die 11 Jan. 1894. f CAI Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. ALOISIUS TRIPEPI Secretarius. Nr. 646. Interpretatio Decreti de Litaniis ap­probatis. DECRETUM. In Sacra Rituum Congregatione duo insequentia dubia excitata fuerunt, nimirum : I. Quaenam Litaniae publice recitari valeant in Ecclesiis, vel Oratoriis publicis, vi Constitutionis Clementis Papae VIII, et Decretorum, quae ab illius Suc­cessoribus Pontificibus promulgata fuere? II. Utrum invocationes ad normam Litaniarum, in honorem Sacrae Familiae, Sacratissimi Cordis lesu, Mariae Perdolentis, S. Ioseph, aliorumque Sanctorum in Ecclesiis, vel Oratoriis publicis recitari possint? Sacra porro R. C. in Ordinariis Comitiis subsignata die ad Vaticanum coadunatis, ad relationem mei infrascripti Cardinalis Praefecti, atque audito R. P. D. Augustino Caprara, S. Fidei Promotore, re mature perpensa, ita propositis Dubiis rescribendum censuit, videlicet: Ad I. Litaniae tantum quae habentur in Breviario, aut in recentioribus edi­tionibus Ritualis Romani, ab Apostolica Sede approbatis. Ad II. Negative. Atquae ita rescripsit die 6 Martii 1894. t CAI. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. ALOISIUS TRIPEPI Secret.

Next

/
Oldalképek
Tartalom