Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
V.
31 Ut simus de eorum salute solliciti, quo animi ardore velimus ut in Ecclesiae complexum, communis omnium matris aliquando restituantur, Epistola Nostra Apostolica Praeclara novissimo tempore declaravit. Nec sane distituimur omni spe: is enim praesens respicit, cui parent omnia, quique animam posuit ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. ') Certe non eos deserere, non linquere menti suae debemus, sed lenitate et caritate maxima trahere ad nos, omnibus modis persuadendo, ut inducant animum introspicere in omnes doctrinae catholicae partes, praeiudicatasque opiniones exuere. Qua in re si episcoporum Clerique universi primae sunt partes, secundae sunt laicorum: quippe quorum in potestate est adiuvare apostolicam Cleri contentionem probitate morum, integritate vitae. Exempli magna vis est, in iis potissimum qui veritatem ex animo acquirunt, honestatemque propter quamdam virtutis indolem consectantur, cuiusmodi in civibus vestris numerantur perplures. Christianarum spectaculum virtutum si in obcaecatis inveterata superstitione ethnicis tantum potuit, quantum litterarum monumenta testantur, num in iis, qui sunt christianis initiati sacris, nihil ad evellendum errorem posse censebimus? Denique nec eos praetermittere silentio possumus, quorum diuturna infelicitas opem a viris apostolicis implorat et exposcit: Indos intelligimus et Nigritas, americanis comprehensos finibus, qui maximam partem nondum superstitionis depulere tenebras. Quantus ad excolendum ager ! quanta hominum multitudo partis per Iesum Christum impertienda beneficiis! Interea caelestium munerum auspicem et benevolentiae Nostrae testem, vobis Venerabiles Fratres, et Clero populoque vestro, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die VI Ianuarii* Epiphania Domini, An. MDCCCXCV, Pontificatus Nostri decimo septimo. LEO PP. XIII. DECRETUM S. CONGREGATIONIS CONCILII. Anteactis temporibus non defuerunt apud Apostolicam Sedem Episcoporum querelae de clericis, qui suam deserentes dioecesim ad Urbem citra necessitatem et iustam causam pro lubitu demigrabant: et in singulis casibus, prout ferebat occasio, provisum tunc fuit. At nostra aetate hic abusus invalescere et eo gravior fieri visus est, quo magis in pluribus dioecesibus sacerdotum imminutus est numerus: et idcirco ab Ordinariis non semel postulationes exhibitae sunt ut eidem prospiceretur. Profecto tum ex veteri Ecclesiae disciplina, tum praesertim ex praescriptionibus S. Cone. Trid. cap. 2. sess. 21. et cap. 16. sess. 23. De reform, ac subsequentibus S. Congregationis resolutionibus liquet, non deesse Episcopis iuris remedia, quibus hanc clericorum licentiam coerceant. Ob suarum enim ecclesiarum neccesitatem Ordinariis perspicue ius est interdicendi ne sacerdotes, quamvis ad patrimonii titulum ordinati propriam dioecesim deserant, eosque revocandi quamvis alibi, eo adeo etiam in Urbe, Nr. 547. De clericorum alienarum dioecesium Komae commorandi licentia. ‘) Io. XI. 52. 6