Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

V.

23 V. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI Nr. 642. LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS FOEDERATARVM AMERICAS SEPTENTRIONALIS CIVITATUM. VENERABILIBVS FRATRIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS FOEDER ATARVM AMERICAE SEPTENTRIONALIS CIVITATUM LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Longinqua oceani spatia animo et cogitatione traiicimus: et quamquam vos allocuti alias scribendo sumus, maxime quoties ad episcopos catholici orbis commu­nes litteras pro auctoritate dedimus, modo tamen affari vos separatim decrevimus, hoc videlicet consilio ut prodesse aliquid catholico nomini apud vos, Deo volente, possimus. Idque summo studio curaque aggredimur: propterea quod et plurimi facimus et magnopere diligimus americanum, validum iuventä, genus: in quo plane non civilis tantummodo, sed christianae etiam rei cernimus animo incrementa latentia. Exitum quarti ab explorata America saeculi cum tota gens vestra haud multo ante gratá recordatione atque omni significatione, ut erat dignum, concelebra­ret, Nos item auspicatissimi facti memoriam vobiscum recoluimus communione lae­titiae et similitudine voluntatis. In ilioque tempore vota quidem pro incolumitate et magnitudine vestra absentes fecisse, haud satis habuimus : in optatis erat coram, aliqua ratione, vobis adesse gestientibus: ob eam rem libentes, qui gereret personam Nostram, misimus. Quae vero in illa celebritate vestra fecimus, non iniuria fecimus: quia americanum genus, vix editum in lucem ac prope vagiens in cunis, sinu amplexuque suo Ecclesia parens excepit. Quod enim alias data opera demonstravimus, navigatio­5

Next

/
Oldalképek
Tartalom