Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXIII.
177 Verum tacitis spem addamus votis, etenim, qui factus est nobis Dominus in refugium, erit quoque Deus spei nostrae in adiutorium, et qui largitus est clementer vitae spatia, tribuet quoque dulcia abs dubio afflictis solatia. Accedat itaque votis ac spei amor patriae, ne noster unquam honos infractaque cedat fama loco, nam qui zelo flagranti ardemus ac aestu rei catholicae religionisque avitae, blando quoque ac suavi decet ut agitemur amore patriae. Utriusque igitur amor rei pxiblicae, sacrae item ac civilis dirigat actiones nostras ; bene gnari, patriam aut religionem patrum avitam prodere nullo modo licere, imo sanguinem fundere aut vitam ponere tum pro patria tum pro fide debere. Ista quidem ob hanc rem palam publice profiteri visum est, quia haud raro perduellionis recenter accusamur iniuste, qui tamen haud minus acriter gloriamur catholico, quam iure meritoque superbimus nomine Hungarico. Absit igitur, ut populus Hungarus dissimilis unquam fiat sibi aut foedum inferat gloriae suae crimen; absit ut degeneret avita maiorum fides ac pietas aut sensus gratitudinis in mentibus posterorum. Venite itaque fideles Patriae filii, cives et regni incolae omnes: „Venite adoremus et procidamus ante Deum; ploremus coram Domino, qui fecit nos* ‘) et conservavit sospites; attollite supplices ad Coelum oculos ; sufferte exutas vinclis ad sidera palmas; gaudio exultantes uno ore, uno corde voces in Altum iactate : Numen Benignum magnificantes, laudes Domino aeterno reddentes, gratias magno Deo Immortali exhibentes, quia saeculis non auditam fecit nobiscum misericordiam ; annis quippe mille plenis adversitatum superatis: vivimus adhuc et sumus. Tu quoque laetare Pannonia ! millenaria celebrans solemnia ; exulta prae- dilecta Patria, dulcis Hungária ! Plaudite tergemini colles, fulmineas quondam nubes qui vidistis tempestatesque frementes : „conventum facite omnes qui diligitis eam“2), patrum acquisitam sanguine salutatis terram ; maiorum rigatam cruore colitis patriam; natalis foecundam soli, gemmis cariorem, vomere vertitis glebam, solertem sudantes exercetis industriam. Plaudite manibus, fortis propago Orientis, gens electa Hungarorum! procellis iactata decem saeculorum. Laetamini omnes regni cives inclyti, fraterno more dilecti, amici longo temporum usu coniuncti, fortunae participes secundae et adversae effecti. Et quoniam „nemo patriam quia magna est amat, sed quia sua“, insuper vero „et eam patriam ducimus ubi nati, et illam qua excepti sumus* ; quos aut labium peregrinum in sermone aut germen discernit in origine, cunctos iubilari hoc anno in unam pariat familiam causa laetitiae, omnes in unam solidam efformet nationem amor patriae. Iam nunc ad Te convertimur Domine sancte, gentium Pater omnipotens, misericordiarum totiusque Deus consolationis clemens! Te Deum laudamus, Te Dominum confitemur, et immortales agimus Tibi gratias propter magnam gloriam, maiorem misericordiam et maximam tuam clementiam. *) Ps. 94. 3. — 2) Isai. 66.