Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXII.

169 S II. LINGONEN. R. D. Alph. Mart. Larne, Episcopus Lingonensis, humiliter petit, ut S. R. C. sequentia dubia enodare dignaretur, nimirum: Utrum officia votiva concurrentia cum aliquo festo primario eiusdem ritus : et, vice versa, an festum primarium concurrens cum officiis votivis, dimidient Vesperas? . . . Et S. C., exquisito voto alterius ex Apostol. Caeremoniarum Magistris, reque mature perpensa, respondendum censuit: Totum de festo primario cum com­memoratione officii votivi. Ita rescripsit 23. Aug. 1895. CAI Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. L. f S. A. Tripepi Secretarius. m. DUBIUM. A Sacra Rituum Congregatione expetitum fuit, utrum Litaniae Ss. Cordis lesu, quae per Decretum Pinerolien., quod circumfertur, quamvis a Sancta Sede approbatae non fuerint, permissae dicuntur, saltem extra funtiones stricte liturgicas, recitari aut cantari possint in Ecclesiis vel Oratoriis publicis ? Eadem vero Sacra Rituum Congregatio ad relationem infrascipti Secretarii, re mature perpensa, respondendum censuit : „Negative; et cuilibet Decreto contrario derogatum esse per subsequens Generale Decretum, datum die 6 Martii 1894, quo pro­hibentur Litaniae quaecumque, nisi exstent in Brevario aut in recentioribus editionibus Ritualis Romani, ab Apostolica Sede approbatis.“ Atque ita servari mandavit. Die 28. Novembris 1895. CAL Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. L. f S. A. Tripepi S. R. C. Secretarius. Filialem meam in B. M. V. Immaculate conceptam opere quodam Ei accepto, Archidioecesi meae utili, meditans exhibere devotionem, fratrum memini gratus in vinea Domini fractorum, censuique fundum eorum pensionalem augendum. Plunc igitur in finem transposui ad Ven. Capitulum E. M. S. decem chartas pigne- ratitias valoris decies mille florenorum v. a. cum eo ut augendo inserviant fundo iam praeexistenti pensionalis. Mors, ultima linea rerum, fertilem anno labente habet inter sacerdotes rude donatos messem, et novissime duos iterum e vivis sustulit fratres, nempe : Sztancsek Stephanum, qui die 2. Dec. sacramentis provisus obiit ex tuberculosi, anno aetatis 30. sacerdotii 6.; et Reiter Aloysium, qui die 6. Dec. repentina morte subla­tus est anno aetatis 80. sacerdotii 54. Animas fratrum fatis functorum piis devoveo precibus ad aram ut quo ocyus perveniant ad visionem beatificam. Nr. 6432. De ordinandis vesperis. Nr. 6433. Litaniae Ss. Cordis Jesu prohibitae. Nr. 6289. Cardinalis auget Fun­dum pensiona­lem Sacerdot. ADioec. Nr. 6279. Nr. 6282. Obitus presby­terorum Sztan­csek Stephani et Reiter Aloysii.

Next

/
Oldalképek
Tartalom