Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXI.

157 „quae habentur in Breviario aut in recentioribus Ritualis Romani editionibus, ab Apo- stolica Sede adprobatis.“ (S. R. C. 15 Jan. 1895.) Adeo clara sunt haec verba ut nullus omnino remaneat de eorum sensu ac de mente S. Congregationis legislatricis locus dubitationis, praesertim si oracula eiusdem alias edita audiantur, quae apta sunt omnino ut finem imponant ad nutum agitatae disputationi et omni ambiguitati. „Litaniae namque a S. R. C. non adprobatae ab Episcopo prohibendae sunt, licet recitari solitae, etiam sub censuris, aliisque poenisli (S. R. C. 12. Jul. 1664. Ord. Capucin.) : „neque tolerari possunt ex consuetudine immemorabili.“ (S. R. C. 7. Sept. 1850 Yeronen.) His iam praelibatis, quum melior sit obedientia, quam victimae, nihil nobis remanet, nisi firmiter obedire Matris Ecclesiae prudentissimis mandatis, et fideliter observare praescripta toties inculcata ac renovata, quae pro munere meo praesentibus ipse quoque in memoriam revoco non tantum, verum innovo quoque ac ubivis ecclesiarum huius Archidioeceseos — etiam regularium — sine ulla tergiversatione executioni mandanda et observanda praescribo. Ita quidem, ut a modo in liturgicis et publicis functionibus seu devotionibus, quibus nempe Sacerdos tamquam ecclesiae minister, mediator Deum inter et homines, sacris indutus vestibus interveniat: sive quae invitantibus campanis aut sonante organo celebrantur, nonnisi tres enumaratae, a S. R. C. probatae, recitari aut decantari valeant Litaniae. Quod dum praesentibus, inde a proximis Calendis seu prima die Januarii anni mox insequentis vim obligationis nacturum publico mandatum ubique servandum, una Yen. Fratres in vinea Domini laborantes paterne moneo, ut in abolenda contraria hinc inde vigente consuetudine, omni procedant discretione et prudentia, seu transitus ad rectam semitam prudenter fiat et moderate. Non enim est necesse, ut decreta superius laudata vel praesens Mandatum, magno strepitu ex ambone promulgentur, sed sufficit, si data occasione fidelibus praevie declaretur breviter, e. gr. : ex mandato auctoritatis ecclesiasticae ob graves causas emanato, in cultu pomeridiano a modo loco Litaniarum S. S. Cordis vel Sacramenti recitabuntur : S. S. Nominis Jesu; et ita, loco Litaniarum alicuius Sancti, illae : Omnium Sanctorum. Hac prudenti procedendi ratione populus haud offendetur; praemissa praevia clarificatione ac monitione, in primis vero praecipuarum, et antiquissimarum in ecclesia Litaniarum accedente commendatione : quibus facile omnis praecluditur via difficultati, murmurationi aut oblocutioni, quae ut plurimum tunc nonnisi oboriuntur in fideli populo, si imprudentia et zelo praepostero ad exequenda procedatur mandata. Et quoniam Litanias tres adprobato nonnisi et authentico convenit textu usurpare, prohibita omni illicita tum additione tum detruncatione seu omissione, easdem ad commodiorem usum, ex typica editione depromptas, invenietis hac vice hungarico idiomate ad Calcem Directorii anni futuri impressas. Neminem tamen confundat binarum Litaniarum, nempe : S. S. Nominis et Lauretanarum clausula, ubi revisione librorum editionis typicae peracta, quaedam in fine omissae sunt auctoritate S. R. C. invocationes adusque usitatae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom