Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

144 opinarer, cum iuxta Glossam in diet. Clement., ac veriorem Doctorum sententiam, nomine Principum non veniant nisi Principes potentes, qui regibus aequiparantur. Riganti in Reg. Cancell. 42, n. Ill; Suarez List. 31. sect. 2; Rituale Roman, loc. cit.; S. Alph. De Ligorio Tlieol. mor. lib. 6, num. 118. Praeterquam quod Clemen, et Rit. Rom. extra Ecclesiam Regum aut mag­norum Principum filios baptizare indulget, dummodo tamen id fiat in eorum capellis seu oratoriis; quae oratoria saepe saepius in casibus quos Castrimaris Ordinarius proponit, profecto deessent ; proindeque in bis adiunctis verendum est ne debitum divinis rebus obsequium praestetur; et, quod gravius est, ne ansa praebeatur, ut in posterum quaelibet familia baptismum in suis aedibus fieri praesumat. Tandem commemorandum etiam videtur populi fidem, devotionem quam maxime excitare ac augere nobilium baptismata in ecclesiis pompose administrata. Attamen ex adverso perpendendum est in dioecesi Castrimaris consuetudinem invaluisse a Praesule facultatem indulgendi baptismum domi administrandi. Neminem autem latet consuetudini tantam vim ex utriusque iuris censura inesse, ut scriptae legi aequiparetur. Textus in leg. sine script. Instit. tit. de iur. nat. et gent. Peretius in Comment. Instit. ad diet. leg. Yoet in Comment, ad Pandect, tit. 1 num. 30; et lib. 3. De praescript. in 6. Hinc mirum haud est doctores unanimi consensu tradidisse, quod consuetudo praesumere facit titulum de mundo meliorem, supponit privilegium, Apostolicum beneplacitum etiam in actibus ecclesiae praeiudicium divinique cultus decrementum inferentibus ut post Urbanum VIII in Constitut. Romanus Pontifex docet Barbosa De pot. Episcopor. all. 25, n. 72; Rota in Romana Oblationum, 25 Ianuarii 1725 §. 5; S. C. C. in Avenionem. Capellaniae 16 Sept. 1780. Neque huiuscemodi consuetudo in dioecesi Castrimaris abroganda videretur, dummodo pro subiectae materiae gravitate eas induat conditiones tum ratione aliorum adiunctorum necessarias in huiusmodi casibus. Siquidem hisce funestis temporibus, fide deficiente, damnum bono spirituali puerorum obvenire posset, prout si eorum baptismus nimis procrastinaretur; cui accedit etiam, attenta praesertim locorum adiacentium con­suetudine, contemptus Praesulis iussorum periculum. Utrum vero ex his causis expediat legem dispensare, quae in tutelam decoris baptismi sacramento debite instituta est. EE. PP. statuant. Quare etc. Responsum Servetur Rituale Romanum; salvis exceptionibus quas ex rationa­libus causis Episcopus concedere pro suo prudenti arbitrio censuerit. Nr. 5332. Symbolae pro templo B- M. V. Patrae ad Echinadas erigendo colligantur. Quod primum congressus Eucharisticus Hierosolymis ante triennium cele­bratus laudabiliter cepit consilium, erigendi nempe sacram Reginae ss. Rosarii aedem Patrae ad Echinadas in Achaia (Lepanto), Beatissimus Pater non tantum approbavit, verum idem pro viribus promovere cupiens iteratis iam vicibus totius orbis Christianos invitavit, ut stipem aliquam ad exaedificandum fanum conferant. Collatitia hucusque stipes, quum sufficiat quidem ad tantum opus adgrediendum, neutiquam vero ad finem usque deducendum, filiali obsequio provocationi Beatissimi Patris, nuperrime in Encycl. 5. Sept. a. curr. factae obsecundo et praesentibus dispono, ut in omnibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom