Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
141 concordes ne desinant et obsecrare Matrem Dei et nostram : Monstra te esse Matrem! Maternae sit clementiae eius, familiam suam universam servare ab omni periculo incolumem, ad veri nominis prosperitatem adducere, praecipue in sancta unitate fundare. Ipsa catholicos cuiusvis gentis benigna respiciat; et vinculis inter se caritatis obstrictos, alacriores faciat et constantiores ad sustinendum religionis decus, quo simul bona maxima continentur civitatis. Respiciat vero benignissima dissidentes, nationes magnas atque illustres, animos nobiles officiique christiani memores : saluberrima in illis desideria conciliet et conciliata foveat eventuque perficiat. Eis qui dissident ex oriente, illa etiam valeat tam effusa quam profitentur erga ipsam religio, tamque multa in eius gloriam et praeclara facta maiorum. Eis qui dissident ex occidente, valeat beneficentissimi patrocinii memoria, quo ipsa pietatem in se omnium ordinum, per aetates multas eximiam, et probavit et muneravit. Utrisque et ceteris, ubicumque sunt, valeat vox una supplex catholicarum gentium, et vox valeat Nostra, ad extremum spiritum clamans: Monstra te esse Matrem! Interea divinorum munerum auspicem benevolentiaeque Nostrae testem, singulis vobis cleroque ac populo vestro Apostolicam benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die V. Septembris anno MDCCCVC. Pontificatus Nostri decimo octavo. LEO PP. XIII. JBrogyányi Ludovicus parochus ecclesiae Lekér die 10 curr. anno aetatis 80, et sacerdotii 56, apoplexia tactus fatis cessit. Cuius animam piis dum commendo suffragiis, pro beneficio quod tenuit, praesentibus concursum, usque 20 Octobris duraturum publico. Nr. 4895. Obitus Brogyányi Ludo- vici et concursus pro parochia Lekér. Ondrejkovics Joannes em. V. A. D. et parochus ecclesiae Gf.-Sz.-Benedek, sacerdos jubilaris in annum nonum, inde ab anno rude donatus, post plurium mensium aegritudinem ex marasmo senili provenientem, pie susceptis moribundorum Sacramentis, die 13 curr. obiit, anno aetatis 82. Cuius animam solitis ad aram commendo suffragiis. Nr. 4894. Obitus Ondrejkovics Joannis. Vdnya Franciscus parochus militaris in metropoli Budapest, adioec. Strigon. presbyter, nominatus est praepositus tit. s. Elisabeth de Szepesváralja. — Báthij Julius parochus ecclesiae Bars-Némethi constitutus est V. A. D. surr, districtus Garam-Sz.-Benedek. — Ad metropolim regni Budapest missi sunt pro catechetis : Valnicsek Adalbertus, presbyter, — Dobrozemszky Henricus et Jdbornik Edmundut subdiaconi. Cooperatores constituti : Kaján Andreas in Galántha, — Szabó Joanna neomysta in Kó'hid-Gyarmat, — Winkler Paulus in Karancsságh. Fallenbüchl Franciscus subdiaconus factus est supplens professor interimalis in archigymnasio Nagy-Szombath. Nr. 5186. Mutationes in statu personali 1 Cleri. 1 i 26