Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
134 Avitam hanc et quasi innatam ac haereditariam Hungarorum in Dei Genitricem religionem, plurima testantur monumenta historica; sic diploma Belae Regis IY. a. 1252, ubi de B. M. V. agit, haec habet : „ Quae nostra et regni nostri est Domina ac Patrona11 et aliud diploma a. 1259, ubi dicitur: „Quae nostri regni specialis existit Domina ac Patrona(Apud Katona Tom. VI.) Quid aliud nisi hanc filialem eamque tenerrimam gentis nostrae in B. M. V. devotionem ac religionem testantur monetae Hungaricae aureae et argenteae, cum effigie tenentis divinum Infantem in ulnis et hac inscriptione: „ Patrona Regni Hungáriáé ? “ Quid aliud spirat et comprobat articulus legis publicae 40. anni 1550, dum statuit : „ut Maiestas Regia, antiqua Regni Hungáriáé insignia mutari abolerique minime patiatur : sed ab altera parte omnis generis numismatum imaginem B. M. V. de veteri more Hungarorum ponere etc.u: ubi notandum morem hunc lege statutum vocari antiquum, qui continuo usu observatus est ab acatholicis quoque Transylvaniae principibus : Joanne Sigimundo Szápolay, Stephano Bocskay, Gabriele Bethlen, uti manifeste et luculenter testantur numismata aurea argenteaque tunc temporis procusa. Id ipsum confirmant vexilla Hungarorum nationalia, circa quae adhuc in comitiis regni a. 1741. statutum : ut in vexillis ex una parte insignia Hungarica in medio cum insignibus aliarum provinciarum coronae s. Stephani circumcirca, et alia ex parte imago B. M. V. pingatur. (Acta 10. Oct. 1741.) Ita luculenter satis demonstrarunt et manifeste Hungari professi sunt, sub cuius potissimum patrocinio illis adhuc temporibus pugnaverint ac victoriam de inimicis reportantas triumphaverint, patriamque ab interitu vindicaverint, quod singulare Hungáriáé beneficium Maria Theresia rex noster grato numquam non memoria recolebat. Maiora tamen his, avitae ac singularis Hungarorum in Almam Virginem devotionis religionisque iuvat proferre testimonia. Mathias Corvinus rex ille noster invictissimus et gloriosissimus clypeo suo teste, qui Viennae in armentario servatur caesareo, hanc inscriptam habuit epigraphen seu breviusculam precem iaculatoriam ad Magnam Hungarorum Dominam ac Patronam : Alma Dei Genitrix Maria ! Interpella pro Rege Mathia! Sub cuius praesidio tot tantasque de hostibus felices retulit victorias, regnumque Marianum ad supremum omnigenae fere felicitatis evexit apicem. Maiorem sane in modum delectant animum pulcherrima haec et luculenta tenerrimae devotionis argumenta, quam quidem haud minus probatam testatamque faciunt obviae passim precationes et cantiones saeculi XV — XVIII. idiomate patrio exaratae, textu item ac melódia Hungaris nonnisi eorum que genio nationali propriae, singularem spirantes religionem inconcussamque erga B. M. V. fiduciam, nullisque idmodi hymnis alibi gentium usitatis secundae. Quanti autem habitum semper fuerit in patria nostra Rosarium, ex inde elucet vel maxime, quod, maiores nostri, exemplo praeeunte divo Rege Ladislao et teste Paulo Esterházy, regni condam Palatino, non in templo solum, verum laborantes in agro, imo in bello quoque secum portaverint, armis appensum gestaverint et cum hoste iamiam congressuri brachiis aut acinacibus alligaverint. Digni profecto quorum