Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVII.

11 3. Vicarium Capitularem seu Administratorem eas quoque dispensationes Apos- tolicas exequi posse, quae remissae fuerint Episcopo aut Vicario eius Generali vel Officiali nondum executioni mandatas, sive lii illas exequi coeperint, sive non. Et vicissim sede deinde provisa, posse Episcopum vel eius Vicarium in spiritualibus generalem seu Officialem exequi dispensationes, quae Vicario Capitulari exequendae remissae fuerant, seu hic illas exequi coeperit seu minus. 4. Dispensationes matrimoniales Ordinario oratorum commissas exequendas esse ab illo ordinario qui litteras testimoniales dedit, vel preces transmisit ad S. Sedem Apostolicam, sive sit Ordinarius originis sive domicilii, sive utriusque sponsi, sive alter­utrius eorum ; etiamsi sponsi quo tempore executioni danda erit dispensatio, relicto illius dioecesis domicilio, in aliam dioecesim discesserint non amplius reversuri, monito tamen, si id expedire iudicaverit, Ordinario loci, in quo matrimonium contrahitur. 5. Ordinario praedicto fas esse, si ita quoque expedire iudicaverit, ad dis­pensationis executionem delegare alium Ordinarium, eum praesertim in cuius dioecesi sponsi actu degunt. Haec quae ad pastorale ministerium utilius faciliusque reddendum Sanctissimus Dominus Noster concedenda et statuenda iudicavit, dum libens tecum communico, bona cuncta Amplitudini Tuae precor a Domino. Datum Romae, die 20. Februarii 1888. Raph. Card. Monaco. Super sensu huius decisionis emanavit sequens Decretum praelaudatae Congregationis: Ilimé ac Eme Domine! Supremae huic Congregationi Sancti Officii propositum fuit dubium : „Utrum Ordinarii in casibus extremae necessitatis facultatem dispensandi super impedimentis publicis matrimonialibus in mortis periculo, litteris Supremae Congregationis die 20. Februarii 1888. concessam, parochis et universim confessariis approbatis modo generali subdelegare valeant, an non.“ Quo dubio mature perpenso, Eminentissimi Patres una mecum Generales Inquisitores fer. IV. die 9. Januarii 1889 dixerunt: „Supplicandum Sanctissimo, ut decernere et declarare dignetur, Ordinarios, quibus memorata facultas praecitatis litteris diei 20. Februarii 1888. data fuit, posse illam subdelegare habitu- aliter parochis tantum, sed pro casibus, in quibus desit tempus ad ipsos Ordinarios recurrendi et periculum sit in mora.“ Eadem feria ac die Sanctissimus D. N. D. Leo divina providentia P. P. XIII. in solita audientia R. P. D. Adsessori S. O. impertita, benigne annuere dignatus est iuxta Eminentissimorum PP. suffragium. Datum Romae ex S. O. die 1. Martii 1889. R. C. Monaco.

Next

/
Oldalképek
Tartalom