Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVII.

9 Haec sunt, quae normae adinstar praesentibus in adiunctis sequenda Vobiscum communicanda habuimus. Commendamus autem Vobis diligens et sanctarum Ecclesiae legum, et civilium novarum legum instructionum que studium, ut fideles Vestros et ad sacra connubia rite ineunda dirigere, et in Sacramenti matrimonii effectibus civilibus, salva religione obtinendis inviare possitis. Restat, ut Vobis uberrimam adprecemur Dei gratiam, quatenus difficillimo hoc rerum nostrarum cursu, Nobis ducibus, Vestrarum, creditarumque Vobis animarum aeternam salutem quo maiori zelo operemini. Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Arnen.1) Datum Budapestini ex conferentiis nostris 31-a Augusti et 1-a Septembris anno salutis 1895. asservatis. Claudius m. p., Cardinalis AEppus Strigo- niensis. Laurentius m. p., Cardinalis Eppus Magno- Varadinensis. Georgius m. p., Archi-Episcopus Colocensis et Bácsiensis. Victor m. p., Archi-ilpiscopus et Metropolita Alba-Iuliensis et Fogarasiensis. Joannes m. p., Episcopus Jaurinensis. Michael m. p., Episcopus gr. rit. cath. Magno-V aradinensis. Ferdinandus m. p., Eppus Quinqueecclesiensis. Constantinus m. p., Episcopus Vaciensis. Joannes m. p., Episcopus Szamosujváriensis. Franciscus m. p., Episcopus Transsilvan. Cornelius m. p., Episcopus Sabariensis. Joannes m. p., Episcopus Eperiesiensis. Emericus m. p., Episcopus Nitriensis. Sigismundus m. p., Episcopus Cassoviensis. Julius m. p., Episcopus Szathmáriensis. Carolus m. p. Episcopus Veszprimiensis. Alexander m. p., Eppus Csanádiensis. Philippus m. p., Episcopus Albaregalensis. Julius m. p., Eppus Munkácsiensis. Paulus m. p., Episcopus Szepesiensis. Carolus m. p., Episcopus Neosoliensis. Hippolytus m. p., Archiabbas S. Montis Pannoniae. Joannes Szekeres m. p., Vicarius Capitularis Rosnaviensis. Petrus Pap m. p., Vicarius Capitularis Lugos. 9 Ephes, 6. 24.

Next

/
Oldalképek
Tartalom