Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
113 Omnium Ecclesiarum Ordinis, die statuta; et Dedicationis Cathedralis Ecclesiae, si degunt in civitate Episcopali, sub ritu duplici secundae classis sine Octava. Ad III: Negative in omnibus. Et ita declaravit. Die 22 Iunii 1895. CAL Card. ALOISI-MASELLA S. E. C. Praef. L. f S. ALOISIUS TRIPEPI Secret. S. ROM. ET UNIV. INQUISITIONIS DECRETUM Peria IV 3 Aprilis 1895. In Suprema Congregatione Emorum ac Rmorum Patrum contra haereticam pravitatem Generalium Inquisitorum non semel actum est de norma praescribenda Archiconfraternitati Romanae et Sodalitati Religiosorum Issodunensium colendi B. Virginem Dei Genitricem Mariam sub titulo Dominae Nostrae a Sacro Corde lesu, et de Imaginibus ipsius B. Virginis, quae illam repraesentant expansis manibus stantem, et puerum Iesum ante illius genua item stantem. Et titulum quidem admitti posse, Imagines autem non probari et a publica veneratione removendas esse decretum est, ac tolerari tantummodo in Ecclesia Sodalium Issodunensium ; inducendas vero esse, quantum fieri possit, Imagines B. Mariae Virginis Puerum Iesum in ulnis gestantis. Sperandum fuerat has Supremae Congregationis praescriptiones debita obedientia excipiendas esse, et executioni fideliter mandandas. At contra, non sine aegritudine compertum est Imagines non probatas pluribus exemplaribus iterum impressas passim evulgari, et fidelibus distribui adversus decreta et mentem huius Sacrae Congregationis : duos praeterea editos libellos, qui inscribuntur Chemin de la Croix du Sacré Coeur et Le Eosaire de Notre Dame du Sacré Coeur; iisque libellis antiquas ab Ecclesia probatas, commendatas et quotidianum in usum maxima cum fidelium utilitate inductas pias precationes in aliam veluti faciem et figuram transformari. Hinc Sacer Ordo summopere sollicitus de lege supplicandi, quae legi credendi respondeat, re mature perpensa, priora decreta confirmando, et quatenus opus sit, innovando, imagines, de quibus supra, iterum improbat, et fidelium venerationi ac pietati proponi vetat, et ubi toleratae fuerunt, caute prudenterque removeri, et earum loco probatas restitui praecipit. Libellos autem supra memoratos, aliosque similes iterum improbat et proscribit ac novas precandi formulas in illis vel in eorum quolibet propositas, quominus publice recitentur prohibet, et a quovis usu publico arcendas mandat. Abs re non erit hic in mentem revocare monitum generale adiectum decreto feriae IV diei 13 Ianuarii 1875, quod ita se habet: „Mandavit praeterea Eadem Sanctitas Sua per huiusmodi publicationem monendos esse alios etiam scriptores, qui ingenia sua acuunt, super iis aliisque id genus argumentis, quae novitatem sapiunt, ac sub pietatis specie insuetos cultus titulos etiam per ephemerides promovere student, ut ab eorum proposito desistant; ac perpendant periculum, quod subest pertrahendi fideles in errorem etiam circa Fidei dogmata, et ansam praebendi Religionis osoribus ad detrahendum puritati doctrinae catholicae ac verae pietati". Nr. 4396. Imagines quaedam B. M. V. et libelli pietatis proscribuntur.