Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VII.

83 igitur pare studio demus operam ut concordia vetus, communis boni caussá, resti­tuatur. Eiusmodi reconciliandae concordiae, pariterque beneficiis christianae sapientiae late propogandis, opportuna maxime fluunt tempora, propterea quod liumanae frater­nitatis sensa nunquam altius in animos pervasere, neque ulla aetate visus homo sui similes, noscendi opitulandique caussa, studiosius anquirere. Immensos terrarum marisque tractus celeritate incredibili currus et navigia transvehuntur; quae sane egregios usus afferunt, non ad commercia tantummodo curiositatemque ingeniosorum, sed etiam ad verbum Dei ab ortu solis ad occasum late disseminandum. Non sumus nescii, quam diuturni laboriosique negotii sit rerum ordo, quem restitutum optamus: nec fortasse deerunt, qui Nos arbitrentur nimiae indulgere spei, atque optanda magis, quam expectanda quaerere. Sed Nos quidem spem omnem ac plane fiduciam collocamus in humani generis Servatore Iesu Christo, probe memores, quae olim et quanta per stultitiam Crucis et praedicationis eius patrata sint, huius mundi obstupescente et confusa sapientia. —- Principes vero et rectores civitatum nominatim rogamus, velint pro civili prudentia sua et fideli populorum cura consilia Nostra ex veritate aestimare, velint auctoritate et gratia fovere. Quaesitorum fructuum si vel pars provenerit, non id minimi fuerit beneficii loco in tanta rerum omnium inclinatione, quando impatientia praesentium temporum cum formidine iungitur futurorum. Extrema saeculi superioris fessam cladibus trepidamque perturbationibus Europam reliquere. Haec, quae ad exitum properat aetas, quidni, versa vice, humano generi hereditate transmittat auspicia concordiae cum spe maximorum bonorum, quae unitate fidei christianae continentur? Adsit optatis votisque Nostris dives in misericordia Deus, cuius in potestete tempora sunt et momenta, benignissimeque implere maturet divinum illud Iesu Christi promissum, fiet unum ovile et unus pastor d) Datum Romae apud S. Petrum die XX Iunii anno MDCCCXCIY, Pontifi- casus Nostri decimoseptimo. LEO PP. XIII. Compertum est unicuique vestrum Venerabiles Fratres! frequenti ex con­versatione in saeculo contagioso sordes sensim sine sensu irrepere mundanas in corda, sacro altaris ministerio fungentium, conscientiamque eorum paulatim sopiri. Ad eas autem abstergendas efficacius remedium, magisque ad perfectionem status nostri neces­sarium non datur, quam illud, de quo p. m. Pontifex Clemens XI. in suis ad episco­pos Italiae 1. Febr. 1710. datis litteris agit, iubens eos omnem impendere diligen­tiam, ut rectores animarum, confessarii, sacerdotes beneficiati, aliique clerici, piis exercitiis operam darent, „quibus quidquid sordium de mundano pulvere contractum est, commode detergitur, ecclesiasticus spiritus reparatur, mentis acies ad divinarum rerum contemplationem extollitur, recte sancteque vivendi norma vel instituitur vel confirmatur. “ (Sunt verba Clem. P. P. XI.) Nr. 3740. Exercitia spi­ritualia pro Clero Adioec. asservanda. ) Ioann. X, 16. 14

Next

/
Oldalképek
Tartalom