Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

29 cunque anni tempore incendium oriatur semper idem est. Ast aliter res se habet cum foeno, stramine, frugibus, quae continuo consumuntur, de casu in casum venduntur, et taliter de septimana ad septimanam aliud atque aliud pretium repraesentant. Et tamen institutum assecurationis contra incendia pro illis tantum damnis cavere potest, quae revera ex conflagratione orta sunt. Sed fruges venditae, foenum consumtum conflagrari non potuit, bine neque resarciendum est. Penes assecurationem itaque rerum, quae consumuntur, venduntur, fundus assecurationalis jam carere non posset officialibus, commissariis, qui damnum e conflagratione emergens de casu in casum conscriberent, aestimarent etc. His deficientibus idest penes modernam fundi admini- strationem, voto Cleri Curati satisfacere idem esset ac fundum ipsum praesentissimo subversionis periculo objicere. Quod periculum eo instantius inminere videtur, quod aedium sacrarum assecuratio penes fundum dioecesanum obligationis instar praescribi possit quidem et etiam praescripta sit, non item assecuratio rerum ad privatam D. 1). Curatorum proprietatem pertinentium. Et tamen perceptio e pensis assecurationalibus tunc tantum foret inferior erogatione in faciendas bonificationes, si omnes aut saltem major Cleri Curati pars res suas ibidem assecuraret. Cavere pro damnis ex iucendio ortis est res semper aleae plena, nam prae­ter fortuitos casus, respectus haberi debet etiam ad malitiam hominum, qui odio aut vindictae studio ducti fruges, liorrea, foenum, stramen, praeprimis extra domorum pomeria locata D. D. Curatorum eo fidentius succendunt, quod putent tali ratione praeter D. D. Curatos, cui invisi sunt, neminem damnificari. Hinc est, quod Metro­politanum hoc Capitulum licet proprium fundum assecurationis habeat, tamen in certis casibus pro certis dominiis fruges, imo etiam aedes penes publicas societates assecurandas jubent. His adducti motivis putamus fundum- pro securitate aedium fundamento mutui invicem praestandi auxilii erectum, non esse miscendum privatis Cleri Curati commodis. Qui res suas contra damna incendii securas reddere volunt, id facere poterunt penes societates fine hoc coadunatas. In reliquo altissimis gratiis favoribusque commendati cum osculo s. purpurae persistimus Strigonii e Consistorio Capitulari die 23-a Februarii 1894. celebrato Eminentiae Vestrae humillimi capellani: Membra Capituli M. Strigoniensis. Dies 7 curr. supremus fuit Pokorny Adolpho, parocho in Boldogfalva, quo ille, extreme unctus, ex inflammatione pulmonum, defunctus est. r— Natus est 4. Junii 1839., sacerdotio initiatus 27. Julii 1862. — Animam fratris ad aeternitatem translati, piis ad aram precibus suffragiisque dum commendo, una pro vacante, quam tenuit, parochia, concursum usque 20. Aprilis duraturum publico. . Nr. 1229. Mors Pokorny Adolphi et concursus pro par. Boldog­falva.

Next

/
Oldalképek
Tartalom