Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
27 Pentecostes. Talem et non alium esse sensum Rubricae, patet ex Decreto S. R. C. d. d. 12. April. 1755. (Lucana), quod allegatur ab altero d. d. 7. Dec. 1844. (Urbe- vetana), declarante „Parochos fontem baptismalem Sabbatis diebus Paschae et Pentecostes benedicere debere11 et contraria consuetudo in eodem decreto eliminanda, uti abusus, edicitur. Aliud insuper, et illud recentius datur Decretum, in quo ab Eppo S. Hippolyti (St. Pölten) exoratur S. R. C., ut velit benigne declarare, utrum, ob antiquissimam consuetudinem, haud contrariam — uti praetendunt parochi — Rituali Romano, praxis retineri possit fontem baptismalem benedicendi tantum in Sabb. s. Paschatis. Audiamus iam responsum: „Et s. Congr. re mature perpensa, iuxta alias decreta, ac praesertim in una Lucana, die 12. Apr. 1755., et in una Urbe- velana die 7. Dec. 1844., rescribendum censuit: Aquam baptismalem in parochiis esse benedicendam in Sabbatis Paschae et Pentecostes, non obstante quacunque contraria consuetudine, quae omnino eliminari debet. Atque ita rescripsit et servari mandavit 13. Apr. 1874. Ex bis itaque peremtoriis decretis abunde patet, non solum benedictionem aquae, de qua sermo, esse in praecepto, sed insuper nihil contra eam posse quamcunque oppositam consuetudinem, quae cuicunque ratiocinio innitatur, corruptela ex competenti auctoritate declaratur. Talibus ac tantis iam freti rationum momentis, memores etiam officii Nostri, hisce omnibus, quibus interest, iniungimus manda- musque, ut solemnem benedictionem Fontis nedum in Sabbato s. verum in vigilia Pentecostes quoque rite peragere satagant, observantes utraque vice adamussim omnia, quae Mater Ecclesia in Rubricis Librorum Liturgicorum et decretis S. R. C. statuit ac facienda praescribit. Quo autem pagina haec declarationis et mandati Nostri effectu suo haud frustretur, imo prout decet omnibus innotescat, A. R. Dominis V. A. Diaconis iniungimus, ut illam in districtuali — quae proxime habebitur — corona, fratribus coadunatis praelegant et explicent. Ne vero nimiae accusemur severitatis, prae oculis habito recen- tissimo S. R. C. decreto d. d. 17. Jun. 1892. in una Spalaten., id unum permittere visum est, ut casu, quo in vigilia Pentecostes fideles ad ecclesiam sufficienti numero haud accedant, benedictio Fontis nullo modo omittatur, sed omnino peragatur privatim i. e. recitando omnia, quae in Missali Romano habentur. Haec iniungimus ac districte mandamus, non obstantibus quibuscunque. Iteratis iam vicibus clerus curatus nonnullorum districtuum in suis urgebat congregationibus, ut praeter aedificia, foenum quoque ac stramen, item instrumenta oeconomica et similia, contra damna ex incendio emergentia assecurari possint. Exquisito vero voto Venerabilis mei Capituli, sequentem haud exigui momenti accepi resolutionem: Eminentissime ac Reverendissime Domine Cardinalis, Princeps-Primas et Archiepiscope ! Ope benignarum ddo 7-ae curr. sub Nro 554. exaratarum literarum dignabatur Eminentia Vestra Metropolitanum hoc Capitulum provocasse, ut de voto Cleri Curati, assecurationem dioecesauam contra damna incendii ad foenum, stramen, Nr. 554. Foenum, stra men, instrumenta oeconomica et si milia penes fundum dioe cesanum asse curari haud possunt.