Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
168 Nr. 5952. Concursus pro beneficiis pa- rochialibus : Nagy-Emőke, Nagy-Légh, Nyitra-Eger- szegh et Závada. Nr. 5951. Mors parochi Sárváry Andreáé. ritatem quo par est obsequio colant, colendam curent; atque in officiorum cum eis permutatione, consilium expleant Apostoli : Honore invicem praevenientes;1 Episcopis, clero et populo studiosum et ac benevolentem animum probent; eumdem plane spiritum in se referentes quo Ioannes Apostolus agebatur, quum Apocalypsim dedit septem ecclesiis quae sunt in Asia, inscripta salutatione: Gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est:2 in omnique agendi ratione sese praestent eos, qui vere habeantur nuntii digni conciliatoresque sanctae unitatis et caritatis. Haec ipsa similiter sentiant, similiter peragant, hortatu iussuque Nostro, sacerdotes latini, quotquot in eisdem regionibus egregios labores obeunt ad sempiternam animorum salutem; religiose in obedientia Romani Pontificis laborantibus, tunc vero dabit Deus ampla incrementa. Igitur quaecumque his litteris decernimus, declaramus, sancimus, ab omnibus ad quos pertinet inviolabiliter servari volumus ac mandamus, nec ea notari, in controversiam vocari, infringi posse, ex quavis, licet privilegiata causa, colore et nomine ; sed plenarios et integros effectus suos habere, non obstantibus Apostolicis, etiam in Generalibus ac px*ovincialibus conciliis editis, constitutionibus, nec non quibusvis etiam confirmatione Apostolica vel quavis alia firmitate roboratis statutis, consuetudinibus ac praescriptionibus; quibus omnibus, perinde ac si de verbo ad verbum hisce litteris inserta essent, ad praemissorum effectum, specialiter et expresse derogamus et derogatum esse volumus ceterisque in contrarium facientibus quibuscumque. — Volumus autem ut harum Litterarum exemplis etiam impressis, manuque Notarii subscriptis et per constitutum in ecclesiastica dignitate virum suo sigillo munitis, eadem habeatur fides quae praesentibus hisce Litteris haberetur ostensis. Datum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo nonagesimo quarto, pridie calendas decembres, Pontificatus nostri decimo septimo. A. Card. BIANCHI — C. Card. DE RVGGIERO Pro-Datarius VISA De Cvria I. De Aqvila e Vicecomitibvs Loco -j- Plumbi Reg. in Secret. Brevium I. CVGNONI. Pro vacantibus quatuor his beneficiis complendis concursus usque 10 Januarii duraturus publicatur. Sárváry Andreas sacerdos iubilaris, parochus ecclesiae Nagy-Légh, die 25 mensis superioris obdormivit in Domino, anno aetatis 79, sacerdotii 52. Deprecemur, divitem in misericordia Deum, cui soli competit medicinam praestare post mortem, ut denati fratris anima, terrenis exuta contagiis, in suae redemptionis parte numeretur. 1 Rom. XII. 10. — Apoc. I. 4.