Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XI.
132 sissimae. Nos vero munera indulgentiae sacrae, in hoc ipso antea concessa, maxima voluntate confirmamus. Deus autem, Venerabiles Fratres, qui nobis talem Mediatricem benignissima miseratione providit,') quique totum nos habere voluit per Mariam,*) eiusdem suffragio et gratia, faveat communibus votis, comulet spes; aecedente benedictionis Apostolicae auspicio, quam vobis ipsis et vestro cuiusque Clero populoque peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die VIII. Septembris anno MDCCCXCIV. Pontificatus Nostri decimo septimo. LEO PP XIII S. RITUUM CONGREGATIO. DECRETUM GENERALE. I. Nr. 4785. Methodus statuitur in nuncupatione votorum sequenda. I. Non semel a S. Rituum Congregatione exquisitum fuit: Utrum, et quomodo solemnis votorum professio, aut eorum renovatio, quae in plerisque religiosis tam virorum quam mulierum Congregationibus locum habet, intra Missam peragi valeat. Porro in peculiaribus casibus non una eademque fuit responsionis ratio, quin umquam Generale Decretum hac de re editum fuerit. Quapropter, ad omnem ambiguitatem de medio tollendam, et uniformitatem inducendam, eadem Sacra Rituum Congregatio, referente subsripto Cardinali eidem Praefecto, cunctis mature perpensis, atque iis praesertim, quae in Bulla sa. me. Gregorii Papae XIII. „ Quanto fructuosiusdata Kalendis Februarii 1585 pro approbatione Constitutionum Societatis Iesu, hac de re continentur, in Ordinariis Comitiis subsignata die ad Vaticanum habitis, sequentem methodum, servari posse constituit: „ Celebrans profitentium vota excepturus, sumpto Ssmo Eucharistiae Sacramento, absoluta confessione, ac verbis quae ante fidelium Communionem dici solent, Sacram Hostiam manu tenens, ad profitentes sese convertet: hi vero singuli alta voce professionem suam legent, ac postquam quisque legerit, statim Ssmum Eucharistiae Sacramentum sumet. In renovatione autem votorum, Celebrans ad altare conversus exspectet donec renovantes votorum formulam protulerint; qui, nisi pauci sint, omnes simul, imo praeeunte formulam renovationis recitabunt, ac postea ex ordine Ssmum Corpus Domini accipient. Haec tamen methodus, cum recepta fuerit, in respe- ctivis Congregationum Constitutionibus minime apponenda est. Non obstantibus quibuscumque particularibus Decretis in contrarium facientibus, quae prorsus revocata atque abrogata censeantur.“ Die 14. Augusti 1894. Facta autem SS. D. N. Leoni Papae XIII. per me infrascriptum Cardinalem Praefectum de praemissis relatione, idem Sanctissimus Dominus Noster sententiam Sacrae Congregationis approbavit, ratam habuit, ac Decreta in contrarium facientia per praesens penitus abrogata esse declaravit. Die 27, iisdem mense et anno. f CAI. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef.-k- T Aloisius Tripepi Secretarius. *) S. Bernardus de XII. praerogativ. B. M. V n. 2. — a) Id. senn. in Nativ. B. M. V. n. 7.