Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

129 Fratres, in quibus consilium Dei proditur consilium sapientiae, consilium pietatis,') simulque permagna in nos merita Virginis Matris elucent, neminem quidem possunt non iucunde afficere, certa spe iniecta divinae clementiae et miserationis administrá Maria consequendae. Eodem spectat, apte concinens cum mysteriis, precatio vocalis. Antecedit, ut aequum est, dominica oratio ad Patrem caelestem : quo eximiis postulationibus invocato, a solio maiestatis eius vox supplex convertitur ad Mariam ; non alia nimi­rum nisi hac, de qua dicimus conciliationis et deprecationis lege, a sancto Bernar­dino Senensi in hanc sententiam expressa : Omnis gratia quae huic saeculo communi­catur, triplicem habet processum. Nam a Deo in Christum, a Christo in Virginem in nos ordinatissime dispensatur,2) Quibus veluti gradibus, diversae quidem inter se rationis, positis, in hoc extremo libentius quodammodo longiusque ex instituto Rosarii insistimus, salutatione angelica in decades continuata, quasi ut fidentius ad ceteros gradus id est per Christum ad Deum Patrem, nitamur. Sic vero eamdem salutationem toties effundimus ad Mariam, ut manca et debilis precatio nostra necessaria fiducia sustentetur ; eam flagitantes ut Deum pro nobis, nostro velut nomine, exoret. Nostris quippe vocibus magna apud illum et gratia et vis accesserit, si precibus Virginis commendentur: quam blanda ipsémét invitatione compellat: Sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis.3) Hanc ipsam ob rem toties redeunt praedicata, a nobis quae sunt ei gloriosa nomina ad impetrandum Eam salutamus, quae gratiam apud Deum invenit, singulariter ab illo plenam gratid, cuius copia ad universos proflueret: eam, cui Dominus quanta maxima fieri possit coniunctione inhaeret; eam, in mulie­ribus benedictam, quae sola maledictionem sustulit et benedictionem portavit,') beatum ventris sui fructum, in quo benedicentur omnes gentes: eam demum Matrem Dei invo­camus ; ex qua dignitate excelsa quid non pro nobis peccatoribus certissime exposcat, quid non speremus in omni vita et in agone spiritus ultimo ? Huiusmodi precibus mysteriisque qui omni diligentia et fide vacaverit, fieri certe nequit ut non in admirationem rapiatur de divinis in magna Virgine consiliis ad communem gentium salutem ; atque alacri gestiet fiducia sese in tutelam eius sinumque recipere, ea fere sancti Bernardi obtestatione: Memorare, o piissima Virgo Maria, nunquam auditum a saeculo quemquam ad tua currentem praesidia, tua implo­rantem auxilia, tua petentem suffragia esse derelictum. Quae autem est Rosarii virtus ad suadendam orantibus impetrationis fiduciam eadem pollet ad misericordiam nostri in animo Virginis commovendam. Illud est manifestum quam sibi laetabile accidat, videre nos et audire dum honestissimas petitiones pulcherrimasque laudes rite nectimus in coronam. Quod enim, ita compre­cando, debitam Deo reddimus et optamus gloriam ; quod nutum voluntatemque eius unice exquirimus perficiendam ; qnod eius extollimus bonitatem et munificentiam, appellantes patrem ac munera praestantissima indigni rogantes : hisce mirifice dele- cfatur Maria, vereque in pietate nostra magnificat Dominum. Digna siquidem preca­tione alloquimur Deum, quum oratione dominica alloquimur. •— Ad ea vero quae in hac expetimus, tam per se recta et composita, tamque congruentia cum Christiana 1 1 S. Bernardus, senn. in Nativ. B. M. V. n. 6. — 2) Senn. VI. in festis B. M. V. de annunc. a. I, c. 2. — 3) Cant. II. 14. — 4) S. Thomas, ep. VIII. super salut. angel, n. 8.

Next

/
Oldalképek
Tartalom