Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

117 Cum Yos Venerabiles Fratres et Filii iu isto sacro loco congregatos, Prae- suleae dilectionis revereor votis: meus prae gaudio exultat spiritus. Tot quippe, quo­minus Vos hucusque circa me collegissem, impeditus curis, tot acerbis mei muneris partibus a Vobis divulsus: in praesentiarum tandem diu desideratam nactus sum, Deo favente, occasionem sanctam, causam piam, scopum salutarem, Vos de facie videndi, Patris laetitia salutandi, et de Vestra praesentia spiritu laetitiae gaudendi. „Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui laetificavit nos in ad­ventu Vestro." Verum enim vero quo de corporali Vestra praesentia afficior, solatium inde accrescit, quod Vos de medio laborum, pro Rege animarum animarumque salute, exantlatorum, pro bono Ecclesiae et in utilitatem Patriae impensorum acciverim ; accitos, non vacuos, sed uberes fructus, plenos manipulos, multiplicata talenta appor­tantes, circa me sedere fecerim. Quam speciosi manipuli in labore et aerumna, in aestu et frigore, in multa patientia ex agro Dominico adlati! Sinatis de Vobis acce­ptem illud: „Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos.“ Inde Fratres, de Vestris laboribus meum crevit solatium, de meritis Vestris superabundo gaudio. In hoc gaudio, isthoc in solatio Vos mei Ordinis Cooperatores saluto et revereor! Accrescit laetitiae spiritus, si causam finemque conventus nostri considerare placet. Quem describit evangelicum stus Marcus eventum, hic in nostris oculis reno­vatum et iteratum fidei cernimus visu. Meministis Divinum Salvatorem, suos ali­quando discipulos e praedicato Evangelio revertentes, circa se collegisse, ad pusillum quiescendum invitasse, et cum iis quievisse. Quam suavis haec Christi cum discipulis quies; quam dulcis et benedictionis referta haec apostolorum cum Christo otiatio ! — Levate oculos mentis ad tabernaculum, et invenit fides Eundem Jesum Christum, etsi eucharistico velamine circumductum! Circumspicite, contuendo nos, tabernaculum cingentes, et cernitis apostolos missione saltem, etsi non meritis ac zelo. Ergo in medio nostro Jesus quiescit et nos considemus circa Jesum. Nobis illud accidit, quod Ezechiel praedicavit futurum: „Erit tabernaculum meum in eis, et ero eis Deus“ (37, 27.). Quam suavis haec nostra cum Jesu sessio; quam benedictionem scondit ad Cor Eius accubitio! „Introivimus ad altare Dei, ad Deum qui laetificat animas nostras!“ Quod enim tunc visibilis cum discipulis fecerat, hoc nobiscum agere intendit. Laboravimus, fatigati sumus; defessi corpore et spiritu; sensibus externis et internis debilitati sumus; vult igitur ut pusillum quiescamus, corporis, magis animae vires reficiamus: Nr. Diebus 21—25. Augusti ser­vata sunt, magistris: liosty Colo- mano et Ertl Andrea S. J. exercitia sacra, quae Card. Aeppus sequenti auspicatus est allocutione. 19

Next

/
Oldalképek
Tartalom