Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

7 obligantem attinet, edoceatur populus hoc quoque anno liberum esse, ex dispensatione Apostolica d. d. 2. Dec. 1890. carnibus vesci ac excepta feria VI. Parasceves, quam­cunque pinguedinem, condimenti instar ciborum adhibere. Observationes. a) Itinerantes quocumque modo, ab abstinentia dispensatos esse declaro. b) Negotiantes, atque mercaturam exercentes occasione nundinarum, necnon ad easdem confluentes populos, in lege abstinentiae dispenso. c) Omnes denique, propriam mensam non habentes, sed in tabernis seu diversoriis civitatum atque oppidorum victum sumentes, dispenso in lege abstinentiae — dummodo tabernas non in fraudem legis visitent — ita quidem, ut, excepta feria VI. Parasceves et vigilia Nativitatis Domini, omnibus aliis diebus, quae apponuntur comedere possint. Pari ex ratione dispensatos esse iubeo omnes tabernarios et caupones, eo- rumque filiosfamilias ac famulos, item servos servasque apud familias haereticas famulantes. d) Peculiares omnino sunt, prouti experientia docet, circumstantiae, in quibus fideles iurisdictioni meae subiecti, incolae metropoleos Budapest vivunt, et ideo officium ac ratio sollicitudinis pastoralis suadet, ut, prae oculis habitis tot tantisque periculosis circumstantiis, uberiorem adhuc dispensationis gratiam in eorum favorem concedere satagam, declaremque esum carnium illis esse permissum omnibus diebus ieiuniorum, exceptis tantum: feria IV. Cinerum, feriis VI. Quadrag. Quatuor Temporum et Adventus, — item exceptis tribus ultimis diebus hebdomadae maioris, necnon vigiliis Nativitatis Domini, S. S. A. A. Petri et Pauli, atque Assumtionis B. M. V. Omnes Feriae VI. per annum, erunt tantum dies simplicis abstinentiae. e) PIoc eodem modo observabunt disciplinam ieiunii et abstinentiae clerici quoque, saeculares item ac regulares nec non moniales, nisi in eorum regulis, aliud expresse aut contrarium disponatur. Habetis iam Venerabiles Fratres! novam eamque in hac Adioecesi adusque plane inusitatam in lege ieiunii seu potius abstinentiae dispensationem, quam dum tot gravium momentis rationum inductus atque exterorum vestigiis episcoporum inhaerens, ex delegatione Sedis Apostolicae concederem, omnibus vobis, quotquot mecum in vinea Domini excubias agitis atque verbi divini praedicatores estis, iniungo, ut fideles curae vestrae concreditos in concionibus et catecheticis instructioni­bus opportune edoceatis, me praesentibus legem ieiunii minime sustulisse, sed con­scientiae tot fidelium melius consulere voluisse. Exponite quaeso, motiva in capite praesentium indigitata, quibus inducta hanc relaxationis gratiam concedit Mater Ecclesia: exponite omnia distincte ac clare, ne quis autumet legem ieiunii aut ab­stinentiae esse abrogatam, sed sciant omnes, relaxationem nonnisi esse concessam, atque neminem prohiberi, quominus, si velit, praeceptum ecclesiae in suo antiquo vigore observare et adimplere possit: exponite explicateque dispensationem praesentem eam habere vim, ut ii, qui ea uti voluerint, haud peccent, qui vero noluerint, maius utique meritum acquirant. Imprimis vero in concione, Dominica Quinquagesimae habenda, inculcabitis ex ambone, hanc dispensationem ea nonnisi sub conditione esse concessam, quod diebus ieiunii unica tantum ad satietatem refectio permittatur et insuper nequaquam esse licitum mensam eandem promiscue carnibus simul et piscibus instruere. Quas Dispensatio pro metropoli Budapest.

Next

/
Oldalképek
Tartalom