Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

95 bentis mens nullo modo lateret obscura. Siquidem cum propositiones ille proferret suas in spectabili coetu Neo-Eboracensi, testatus est diserte (quod quidem patet ex actis) admirari sese pastorale studium Episcoporum Americae septentrionalis propter decreta plena sapientiae, quae in tertia Synodo Baltimorensi, ad incrementa causae de catholica iuventutis institutione, fuerant promulgata. Adiecit porro, ea decreta, prout generalem tradunt agendi normam, fideliter esse servanda: ac licet publica gymnasia penitus improbanda non sint (possunt enim casus incidere, ut Synodus ipsa perspexerat, qui­bus ea liceat celebrare) omni tamen ratione et ope connitendum esse ut scliolae ca­tholicae quamplures sint numero omnique re ornatae ac perfectae. Ceterum ne qua subsit in posterum ambigendi ratio vel opinionum dissen­sio in tanta rei gravitate, quemadmodum iam declaravimus in litteris Nostris, die XXIil. Maii anno superiore datis ad Venerabiles Fratres Archiepiscopum et Episco­pos provinciae ecclesiasticae Neo-Eboracensis, sic iterum declaramus, quatenus opus sit, constanter servanda esse decreta quae, praemonente Apostolica Sede, in Synodis Baltimorensibus super scholis pareeialibus statuta sunt, et quaecumque alia a romanis Pontificibus sive directe sive per Sacras Congregationes praescripta sunt in eadem causa. Ex quo certa nitimur spe (quam vestra erga Nos et Apostolicam Sedem stu­dia maxime fovent) nihil obfuturum, quominus, sublata quavis vel causa erroris vel anxietate, operam daturi sitis, coniunctissimis in caritate perfecta animis, ut in ista quae latissime patet terrarum orbis parte magis magisque regnum Dei propagetur. Dum autem naviter incumbitis ad curandam Dei gloriam et creditarum vobis anima­rum salutem, iidem contendite vestris prodesse civibus addictamque patriae volunta­tem probare, ut facile intelligant qui rem publicam administrant quam validum sup­petat in catholica Ecclesia praesidium ad tuendum civitatis ordinem et populi prospe­ritatem augendam. Quod vero ad Te nominatim attinet, dilecte Fili Noster, pro certo habemus Te studiose curaturum quos tecum communicare animi sensus censuimus, iis ceteris pariter innotescant Venerabilibus Fratribus qui in civitatibus istis sunt foederatis, simulque adnisurum pro viribus ut sedata ac penitus dirempta, prout optatissimum est, controversia, animi quos ea concitaverat in mutua benevolentia conquiescant. Tes­tem interea dilectionis Nostrae Apostolicam Benedictionem Tibi, eisdem Venerabilibus Fratribus, Clero et fidelibus vigilantiae vestrae commissis peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud s. Petrum die 31 Maii anno MDCCCXCIII, Pontificatus Nostri decimo sexto. Strigonii, die 12-a Julii 1893. \ igilanti studio convellendis eradicandisque abusibus missarum celebratio­nem spectantibus iugiter incubuit haec S. C., pluraque edidit decreta, quibus omne1 hac in re damnabile lucrum removeri voluit, piasque testantium voluntates et obstri­ctam benefactoribus fidem ad amussim servari religioseque custodiri mandavit. Quapropter ad cohibendam pravam quorumdam licentiam qui ad epheme­rides, libros aliasque merces facilius cum clero commutanda missarum ope utebantur, Nr. 3971. Decretum S- Congr. Con­cilii de abusu cum stipendiis missarum committi solito.

Next

/
Oldalképek
Tartalom