Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

84 Itaque illustri nationi vestrae solidam ominamur prosperitatem et gloriam: hanc vero optantes ex animo, quid praestabilius illi adprecari possumus, quam ut integrum ser­vet et incommutabile studium catholicae fidei, unde tanta in eam fluxit copia rerum optimarum, tot illi parta sunt belli decora et ornamenta pacis? Per eam feri cultus depulsa barbaria, inductae ac provectae humanitatis artes, emendati mores atque ex­politi. Quae maxime effecta novimus ductu et auspiciis Stephani primi, a quo sancto conditore est profectum regni Huugarici initium. Haerent memoriae posteritatis exempla virtutum eius resque ab eo domi militiaeque praeclare gestae: manent eius salutaria instituta, quorum ope benefica mirifice iuvantur cives. Imo ne quando apud vos languesceret viva evangelii lux unde tantus manaverat splendor humanitatis et gloriae, studuit excellens providentia Regis fidem gentis vestrae firmis munire prae­sidiis. Atque eo spectavit pia consecratio qua regnum suum dicavit Reginae Superum, quam illius patronam elegit rogans, ut receptum in tutelam suam perpetuo foveret ac tegeret. Neque alio curae intendebant quas contulit ut arctior coniunctio fieret regni sui cum Apostolica Sede, a qua insignia est adeptus privilegia, gratias, hono­res. Quae quidem studia et officia inter Decessores Nostros et Hungáriáé Reges ne morte quidem eius defecere. Nam quae in lucem quotidie prodeunt e vaticanis pluteis monumenta vetustatis, edita doctorum virorum industria, luculentius in dies ostendunt nunquam romanorum Pontificum vigilantiam Hungáriáé temporibus, nec studia gen­tis vestrae Sanctae huiusce Sedis honori defuisse. — Atque ut ad illum redeamus, quem meminimus sanctum vestri conditorem regni, abs re non erit studium attin­gere, quo suorum animos curavit incendi ut sacras inirent peregrationes ad fana re­ligiosissima, maxime ad sepulcrum Apostolorum Principis, totius orbis veneratione ce­lebratum. Morem hunc fovendae firmandaeque fidei apprime accommodum provexit ille exemplo suo, et paratis opportune hospitiis quae pios advenas exciperent. Cuius rei recordatio pergrata vobis obtingat necesse est; monet enim vestrum hoc ad ur­bem iter vestris congruere fastis et gloriae vobis a maioribus traditae. — Quod vero ab illis accepistis sanctum fidei depositum et verae humanitatis decus, hoc incorrup­tum a vobis tradi par est liberis vestris; nulla est enim hereditas magis ab iis expe­tenda. Plane in ea tempora incidimus, quae misera et discrimine plena esse noatis, eademque quum in regionibus ceteris, tum in patria vestra Ecclesiae reique catholi­cae imprimis infensa. Id vero magis ad erigendos confirmandosque quam ad deiicien- dos animos vestros valeat oportet. Constanter itaque retinete ac tuemini quam ab Ecclesia Matre didicistis veritatis doctrinam: cumque in ea post mandatum primum, illud emineat quod mutuam caritatem praecipit, virtutem hanc praeprimis diligite et colite: ex hac enim vera pax constat et animorum concordia, unde omnis oritur com­moditas prosperitasque rei quum privatae tum publicae. Quae bona ut affluant Hungá­riáé vestrae, primum Regi Apostolico Eiusque Domui augustae, tum omnibus Regni Ordinibus ubertatem adprecamur caelestium munerum, quorum auspicem esse cupimus Apostolicam benedictionem, quam illis, ac vobis familiis civibusque vestris universis et singulis peramanter in Domino impertimus. Benedictio etc. Romae die 27. Maii 1893. Claudius Franciscus Cardinalis Vaszary m. P. Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom