Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IX.
74 risque contrariis quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Volumus autem, ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XVI. Maii MDCCCXCII. Pontificatus Nostri Anno Decimoquinto. S. CARD. VANNUTELLI. L. f S. Datum Strigonii, die 20. Maii 1893. Nr. 3161. S. C. S. Officii 5. Decembr. 1883. Ep. Petrocoricen. Dubia quoad excommunicationem minorem etc. E Congr. S. Officii circa dubia quoad excommunicationem minorem etc. 1. Fere omnes Constitutionis Apostolicae Sedis commentatores docent, excommunicationem minorem vi huius Constitutionis abolitam esse. Utrum haec sententia tuto doceri possit in Seminario. 2. Iterum docent, illum confessarium excommunicationi non subiici qui complicem in peccato turpi absolvere fingit, sed reipsa non absolvit. Contrarium tamen declaravit S. Poenitentiaria die 1. Martii 1878. An potest orator permittere ut in suo Seminario doceatur praefata commentatorum sententia responsioni S. Poe- nitentiariae apposita? R. Ad 1. Affirmative. Ad 2. Negative, — SSmus approbavit. Strigonii, die 20-a Maii 1893. Nr. 3162. Ex S. Congr. Indulgentiarum. EX S. CONGR. INDULGENTIARUM. URBIS ET ORBIS Decreta de pio Exercitio quindecim Sabbatorum in honorem B. Mariae Virginis sub titulo sanctissimi Rosarii. I. Abhinc pluribus annis Sodales Confraternitatum sub titulo SSmi Rosarii consueverunt singulare pietatis obsequium Beatissimae Mariae Virgini tribuere quindecim Sabbatis haud interruptis vel immediate ante festum eiusdem B. Mariae Virginis sub memorato titulo, vel etiam quolibet infra annum tempore. Haec autem pia praxis, sacris iam Indulgentiis a Summis Pontificibus pro supradictis tantummodo Sodalibus ditata, in eo sita est, ut nempe singulis praefatis Sabbatis sodales accedant ad sacramenta Confessionis et SSmae Eucharistiae, simulque aliquem devotionis actum eliciant in honorem quindecim Mysteriorum, quae recensentur in marialibus precibus SSmi Rosarii. Modo vero quum apud Christifideles usus exhibendi lmiusmodi obsequium B. Mariae Virgini frequentissimus invaluerit, preces delatae sunt SSmo