Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
Inter venerandas sanctae Matris Ecclesiae institutiones, una ex antiquissimis et jam ab incunabilis Ecclesiae observata est jejunium quadragesimale cujus auctorem Ecclesia ipsum Christum Dominum cognovit sicut in suis orationibus fatetur sic orans: „Perfice quaesumus Domine in nobis observantiae sanctae subsidium, ut quae Te auctore facienda cognovimus, te operante impleamus“1) et „Populum Tuum quaesumus Domine propitius respice, ut quos ab escis carnalibus praecipis abstinere, a noxiis quoque vitiis cessare concede.“2) Orationibus his clare innuitur Ecclesiam praeceptum jejunii quadragesimalis ab ipso Christo Domino accepisse, qui nobis dedit jejunandi exemplum; priusquam enim publice docere incepisset, ductus a spiritu in desertum quadraginta diebus, et quadraginta noctibus jejunavit.3) Insuper Dominus clare innuit, post suum discessum discipulos suos jejunaturos esse: „Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus et tunc jejunabunt.“4) Accepto a Domino praeeepto conformabant vitam suam Apostoli et si quid majoris momenti agendum erat assiduae orationi jejunium jungebant. Sic Paulus et Barnabas, quum in neofundatis Ecclesiis constituissent Presbyteros, oraverunt cum jejunationibus et commendaverunt eos Domino in quem crediderunt.8) Quod itaque Ecclesia sequens Christi Domini et Apostolorum exemplum continuo observavit, hoc idem nobis etiam faciendum est non obstante temporum iniquitate et laxismo, qui nervum ecclesiasticae disciplinae succidit fitque causa multorum in Ecclesia malorum. Congregati in Concilio Tridentino Patres majorem in modum hortantur pastores animarum, ut caput hocce ecclesiasticae disciplinae et ipsi observent et per alios observari faciant: „Hortatur Sancta synodus, et per sanctissimum Domini nostri atque Salvatoris adventum pastores omnes obtestatur, ut tanquam boni milites illa omnia, quae sancta Romana, omnium ecclesiarum mater et magistra statuit, nec non ea, quae tam in hoc consilio, quam in aliis oecumenicis statuta sunt, quibuscumque fidelibus sedulo commendent; omnique diligentia utantur, ut illis omnibus, et iis praecipue sint obsequentes, quae ad mortificandam carnem conducunt, ut ciborum delectus et jejunia“.“) Huic mandato insistendo Synodus Dioecesana Strigoniensis7) itidem inculcat observationem quadragesimalis jejunii et abstinentiae, ut prout dicit, immutetur habitus peccaminosae vitae nostrae in cinere et cilicio, ut jejunemus et ploremus ante *) Miss. Rom. — 2) Ibid. — 3) Matth. 4. — 4) Matth. 9, 15. — 51 Act. Ap. 14, 22. — ") Sess. XXV. de Reform. — ’) Stat. 30. Nr. 684. De observantia quadrage- simali et vigilantia pastorali.