Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
47 VII. Eme et Eme Dne, Dne mi Obsme, Perjucundum est mihi, pro gratissimo Patronatus munere, quo erga Societatem a Sacra Christi Infantia perfungor, ad Te, Eme ac Rme Domine, exemplar mittere Apostolicarum Litterarum incipientium — Humani generis — quae a Leone XIII. P. M. die 3. proxime elapsi Februarii datae, Ejus paternam benevolentiam novasque curas erga eamdem Societatem de incolumitate et aeterna salute infantium praesertim in infidelium plagis degentium optime meritam apprime testantur. Dum hoc officium implere gaudeo, spem firmam etiam animo praecipio fore, ut laudes quas Pontifex Maximus, qui Ecclesiam nunc regit et sua sapientia ac virtute maxime illustrat, pio Operi tribuit studiumque quo ipsum complectitur stimu- mulos Tibi, Eme et Rme Dne, admoveat ut hoc pium Institutum Tuo favore et ope impense prosequaris, quod cuique pluribus nominibus commendatissimum esse debet. Dum enim ipsum tantam utilitatem affert pueris parentum qui in infidelitate versantur, quantam nulla alia exaequare potest, pueris etiam cbristianis, qui eidem promovendo nomen suum adscribunt, mirifice prodest; tum quia efficit ut ipsi in catholicae Ecclesiae gremio in lucem editi tanti beneficii gratiam a teneris sentiant et agnoscant, tum quia eos opportune excitat ut non minus propriae salutis aeternae quam alienae curam gerere mature discant, tum demum quod hujusmodi pietas divinae erga eos benignitatis fontes recludit, qua eo magis indigent, quo majoribus corrupti saeculi periculis et insidiis eorum aetas obnoxia est. Hac spe innixus, libenter oblata occasione utor, ut summa cum observantia Tuas manus humillime deosculer. Romae, die 3-a Martii, an. 1893. Humillimus famulus, Vincenti us Card. VANNUTELLI, Protector. LEO PP. XIII. Ad perpetuam rei memoriam. Humani generis Ecclesia parens cum de omnibus filiis suis aeque sit sollicita, et pari caritate singulos complectatur, tum praecipuo quodam misericordiae sensu respicere solet ad infantes pueros, qui ex parentiNr. 2370. Litterae Apostolicae de privilegiis, Sacerdotibus in societatem a Sacra Jesu Infantia ad- scitis, concessis.