Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VI.

45 VI. Venerabiles et Dilectissimi in Christo Fratres! E publicis ephemeridibus sine dubio iam intellexistis, quam nefan­dum scelus patraverit hesterna die, tempore meridiano in palatio primatiali Budapestiensi vir perditissimus, ad modum sicarii aggrediendo Eminentissi- mum ac Rssimum Dominum Cardinalem Claudium Vaszary, Principem Pri­matem, Archi-Episcopum nostrum benignissimum, Patrem charissimum et di­lectissimum. Quodsi secretarius non adfuisset, facile successisset scelesto ag­gressori extinguere vitam Archi-Praesulis, quem Clerus et fidelis populus tantopere adamavit. Lethalia vulnera, quae ab aggressore reportavit secre­tarius, et ob quae vita huius inter sacrum et saxum constituta est, salva­runt vitam Archi-Praesulis. Qui itaque, prout persuasum mihi est, iam et hucusque gratias egistis Deo, quod vitam servaverit Archi-Episcopi, Patris nostri, certe e pro­prio quoque voto emanatam cernetis dispositionem de celebranda solemni per totam Archi-Dioecesim gratiarum actione. Hac de causa dispono, ut in tota Archi-Dioecesi, in omnibus Ec­clesiis, et quidem Cathedrali et Metropolitana Strigoniensi, Ecclesiis porro Collegiatis, subin parochialibus et regularibus, die a Vobis libere eligenda, sed cum fideli populo praevie communicanda, solemnes gratiarum actiones celebrentur et quidem praemisso hymno Ambrosiano decantetur sacrum so- lemne cum oratione pro Archi-Episcopo, ut pretiosissimam illius vitam di­vina providentia in bonum Archi-Dioeceseos imo totius Ecclesiae porro quo­que conservare dignetur. Datum Strigonii, die 11-a Aprilis 1893. Stephanus Majer m. P. Nr. 2360. Solemnes gra­tiarum actio­nes pro ser­vata Archi- Episcopi vita celebrandae. Vicarius Generalis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom