Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
III.
19 autem semper danda est, unico excepto casu, quando datur immediate ante vel post Missam Defunctorum, sub formula Benedictio Dei etc. Ad XII. Affirmative, sed in actu functionis tantum. AD DUBIA ADDITION ALI A. Ad 1-um. Vesperae erunt de Nativitate S. Joannis Baptistae cum commemoratione de sequenti, iuxta Decretum in una Dubii die 5. Septembris 1891. Ad 2-um. Affirmative, si Sabbatum est dies libera; secus ad aliam diem intra Quadragesimam, quae si non suppetat, omittatur. Ad 3-um. Quoad 1-um ad primam partem affirmative; ad secundani provisum in prima. Quoad 2-um Provisum in antecedenti. Ad 4-um. Affirmative ad primam. Quoad secundum Officium Reliquiarum amandetur ad primam insequentem diem liberam iuxta Rubricas. Qua deficiente, Sacra Congregatio indulget ut die 25. Octobris anticipari possit. Ad 5-um Negative ad primum, Affirmative ad secundum. Ad 6-um. Affirmative, et in Rituali adnotetur abrogatio benedictionis, donec novum imprimatur, a quo expungenda. Atque ita rescripsit, declaravit et servari mandavit die 30. Augusti 1892. f Cajetanus Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. Strigonii, die 7-a Februarii 1893. Diebus 13. et 14-a Januarii a. curr. per Ulmum ac Rssimum Dominum Episcopum Sareptanum, Paulum Palásthy ad ss. Ordines Diaconatus et Presbyteratus promoti sunt: Frobner Adalbertus, Juriga Joannes, Liba Victor. Strigonii, die 8-a Februarii 1893. Nr. 1086. Neoordinati Presbyteri. Eduardus Simonffy, em. parochus Koltaensis et Instituti S. Adalberti Sacerdos die 19-a Januarii a. curr., sacramentis moribundorum provisus, ex ictu apo- plectico decessit anno aetatis 72-o, sacerdotii vero 48-o. Dum animam defuncti fratris piis ad aram precibus commendo, pro vacante reddita in Instituto S. Adalberti praebenda concursum usque finem mensis Martii a. curr. duraturum hisce publico. Strigonii, die 8-a Februarii 1893. Nr. 1087. Eduardus Simonffy mortuus est. Carolus Ivanovich, parochus Nagyzelldensis die 28-a Januarii a. curr., posl pie suscepta sacramenta moribundorum, obdormivit in Domino. Vixit annos 67, e quibus in sacerdotio transegit 44. Animam defuncti solitis ad aram precibus commendando, pro beneficio parochiali Nagyzelloensi concursum, qui usque finem futuri mensis durabit, praesentibus publico. Strigonii, die 8-a Februarii 1893. Nr. 1088. ; Obitus Caroli Kanovieh ! et pro parochia Nagy- zellci concursus.