Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVII.

173 probitate ac honestate, assidua in exsequendis officii partibus solertia et fidelitate semper excelluit, quaeve in successive gessis Notarii Consistorialis et Secretarii Pri- matialis muneribus practicam quoque scientiam, experientiam et dexteritatem admini­strandi, dijudicandi ac dirimendi negotia in ecclesiastica gubernatione occurrentia acquisivit atque hoc modo Nos certos esse sinit Nos in Eadem fidelissimum adjuto­rium nacturos. Eapropter vigore praesentium Fraternitatem Vestram Venerabilem Vicarium Nostrum et Causarum Auditorem Archi-Episcopalem Tirnaviensem nomi­namus, constituimus ac deputamus cum omnibus eius juribus et facultatibus, prout harum et illorum ambitum in Decreto Nostro die 12. Februarii et 23. Decembris 1892. exarato atque Litteris Circularibus eiusdem anni sub NN. 870 et 6890 inserto, definivimus et circumscripsimus. Volumus autem, ut Venerabilem Fraternitatem Vestram qua Vicarium Nostrum Archi-Episcopalem Tirnaviensem omnes jurisdictioni Nostrae subjecti reco­gnoscant, respiciant, atque ut par est Eidem obediant. In quorum fidem dedimus has subscriptione et sigillo Nostris munitas litte­ras. Datum Budapestini, die 24. Octobris 1893. Claudius m. p. ad ben. mandatum: Samuel Hetyey m. p. Cancellariae Director. Strigonii, die 29-a Octobris 1893. Nr. 5973. Gradualis pro­motio in Ca­pitulis : Metro­politano Stri- goniensi et Collegiato Po- soniensi et no­minatio novo­rum Canonico­rum nec non rectorum se- minarialium. Sua Caes. et apóst, regia Majestas ope altissimae resolutionis ddto. 12. curr. ratihabita graduali promotione Rssimi Domini Ferdinandi Czibulka senioris magistri Canonici Strigoniensis in Archi-Diaconum Barsensem, vacans redditum stallum Magistri Canonici Rssimo Dno Antonio Pór Canonico adusque Ecclesiae Collegiatae Posoniensis conferre, porro gradualem promotionem Rssimi Domini Francisci Blaskovics Ins. Collég. Ecclesiae Posoniensis Custodis et Canonici in Cantorem et Canonicum ibidem, et Rssimi Domini Pauli Novák senioris Magistri Canonici eiusdem Collég. Ecclesiae in Custodem et Canonicum ratihabendo duo vacantia stalla Magistrorum Canonicorum Ecclesiae Collég. Posoniensis Antonio Tichy E. M. S. Canonico honorario, VADia- cono et Parocho Tardoskeddensi et Edmundo Zandt Seminarii ad S. Emericum Vice- Rectori clementissime conferre dignata est. Eadem Sacratissima caes. et reg. Apostolica Majestas ope altissimae resolutionis ddto. 6. curr. Ulmum ac Rssimum Dominum Ferdinandum Cselka Episcopum consecratum et Vicarium AEppalem Budapestiensem, Rectorem Seminarii Centralis Budapestiensis clementissime denominare dignata est; collegii vero Pazmaniani rector per me nominatus est Rssimus Dominus Ferdinandus Czibulka, in cuius locum rectorem Seminarii Strigoniensis nominavi Rssimum Dnum Stephanum Roszival. Strigonii die 29-a Octobris 1893. Rssimum Dominum Joannem Csernoch erga instantes eiusdem preces ab officio Cancellariae Archi-Dioecesanae directoris relevando in locum eiusdem suffeci D. Sámuelem Hetyey, directorem adusque spiritualem Collegii Pázmániani. Nicolaum e Comitibus Széchényi nominavi secretarium meum a latere. * Munus Notarii penes s. sedem Primatialem et Metropolitanam Strigoniensem concre­Nr. 5974. Mutationes personales in Cancellaria Officii Archi- Dioecesani Strig. et offi­cii Yicarialis Budapesti­ensis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom