Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XII.

106 virtutes, sine quibus nec sancte nec utiliter exerceri sacra munera queunt. Amotis dissensionum caussis per pacta conventa, ordinataque administratione Dioeceseon per Hierarchiám ecclesiasticam, si licuerit Nobis, quod propositum est, institutioni Cleri­corum apte consulere, quasi fastigium operi videbimur imposuisse. Nam conditis semel, uti diximus, Clericorum seminariis, certa spes esset, sacerdotes idoneos magna copia inde extituros, qui pietatis doctrinaeque lumen late funderent, quique in disseminanda Evangelii veritate praecipuas industriae suae partes scienter insumerent. — In opus tam nobile, idemque infinitae mortalium multitudini saluti futurum, dignum est, ali­quam Europaeos conferre operam; praesertim quod pares esse magnitudini sumptuum soli non possumus. Christianorum est homines universos, ubicumque degant, in fra­trum habere loco, et alienum a caritate sua putare neminem: idque in iis rebus maxime, in quibus proximorum vertitur sempiterna salus. Quamobrem petimus a vobis magnopere, Venerabiles Fratres, ut consilium et conata Nostra re adiuvare, quantum in vobis est, velitis. Date operam ut in comperto sii rei catholicae in tam remotis regionibus conditio: efficite ut vulgo intelligant, conari aliquid pro Indiis oportere: idque maxime sentiant ii, qui posse beneficentia uti, optimum putant pecuniae fructum. Munificam populorum vestrorum voluntatem haud frustra Nos imploravisse, certo scimus. Si maior liberalitas fuerit, quam sumptus in Collegia supra dicta neces­sarii, quidquid erit ex aere collato reliqui in alia utiliter pieque coepta curabimus erogandum. Caelestium munerum auspicem ac paternae Nostrae benevolentiae testem vobis, Venerabiles Fratres, et Clero populoque vestro Apostolicam benedictionem per­amanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die xxiv. Iunii an. mdcccxciii. Pontificatus Nostri decimo sexto. LEO PP. XIII. Strigonii, die 28-a Julii 1893. Nr. 4248. Opus in indi­cem librorum prohibitorum relatum. DECRETUM. Feria VI., die 10. Martii 1893. Sacra Congregatio Eminentissimorum ac Reverendissimorum Sanctae Roma­nae Ecclesiae Cardinalium a Sanctissimo Domino Nostro Leone Papa XIII. Sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae, eorumdemque proscriptioni, expur­gationi ac permissioni in universa christiana Republica praepositorum et delegatorum, mandavit et mandat in Indicem librorum prohibitorum referri quod sequitur Opus a Sacra Romanae et Universalis Inquisitionis Congregatione damnatum atque proscri­ptum Decr. fer. IV., Die 1. Martii 1893. C. Maggio. — Pio IX. accusato dai nemid di Rosmini. — Piacenza, Tipo­gráfia F. Solari di Gregorio Tononi 1892; sub hoc etiam alio titulo: C. Maggio. — Leone XIII. si pub accordare con Pio IX. nella causa Rosminiana? — Alia venerata memoria di Antonio Stoppani. — Lecco, Tipográfia del Commercio dei F.lh Grassi, Via Cavour, N. 15, 1893.

Next

/
Oldalképek
Tartalom