Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XII.

104 Ista reputantes animo, plurimum quidem benignitate misericordiaque con­fidimus Salvatoris nostri Dei, qui opportunitates maturitatesque impertiendi luminis sui unus novit, quique hominum mentes ad rectum salutis iter occulto aurae caelestis afflatu solet impellere: at vero, quoad in Nobis est, dare operam volumus et debe­mus ut tanta pars orbis aliquem vigiliarum Nostrarum sentiat fructum. ■— Hoc pro­posito, cum intentum animum haberemus si qua ratione rem christianam in Indiis Orientalibus ordinare aptius atque augere fas esset, nonnulla felici exitu constituimus, incolumitati catholici nominis profutura. Primum sane de patronatu Lusitanae gentis in Indiis Orientalibus regundo, cum fidelissimo Portugalliae et Algarbiorum rege, data acceptaque fide, rite pacti sumus. Eoque facto dissidia illa profecto non levia, quae tam diu christianorum distraxerant animos, sublatis contentionum caussis, quievere. Maturum praeterea ac salubre iudicavimus, ex singulis christianorum communitatibus, quae Vicariis Praefectisve apostolicis antea paruerant, Dioeceses veri nominis conflari, quae suos haberent Episcopos ac iure ordinario administrarentur. Propterea, per Litteras apostolicas Humanae salutis, die 1. Septembris an. mdccclxxxvi. datas, nova in illis regionibus Hierarchia constituta est, quae octo ecclesiasticis provinciis conti­netur, scilicet Goana, titulo patriarchali ad honorem aucta, Agraensi, Bombayensi, Verapolitana, Calcuttensi, Madraspataua, Pondicheriana, Columbensi. Denique quid­quid illic frugiferum saluti fore, quidquid expedire ad incrementa pietatis et fidei intelligamus, efficere per sacrum Consilium Nostrum christiano nomini propagando constanter studemus. Sed tamen res est una reliqua, unde Indiarum salus magnopere pendet; ad quam rem vos, Venerabiles Fratres, et quotquot humanitatem diligunt nomenque christianum, volumus maiorem in modum attendere. Scilicet fidei catholicae apud Indos intuta incolumitas est et incerta propagatio tamdiu futura, quoad Clerus desi­derabitur lectus ex indigenis ad munera sacerdotalia probe institutis, qui non solum adiumento esse sacerdotibus peregrinis, sed ipsimet in civitatibus suis rem christianam administrare recte queant. Proditum est memoriae, hanc ipsam insedisse sententiam Francisco Xaverio, quem negare aiunt solitum, rem christianam constare in India posse firmiter, nisi assidue incumbentibus piis strenuisque sacerdotibus Indiä natis. Eáque ille in re quam acute viderit, facile apparet. Nam apostolicorum virorum ope­ram, qui ex Europa advehentur, multa praepediunt, maxime vero vernaculi inscientia sermonis, cuius perdifficile est arripere cognitionem; itemque insolentia institutorum atque morum, quibus ne longo quidem tempore assuescitur: ita ut necesse sit, euro- paeos Clericos illic ut in alieno loco versari. Quapropter cum aegre se multitudo ci'edat peregrinis, perspicuum est, sacerdotum indigenarum longe futuram fructuosio­rem operam. Explorata enim habent studia, ingenium, mores gentis suae: norunt loquendi, norunt tacendi tempora: denique Indi inter Indos sine ulla suspicione ver­santur : quod vix attinet dicere quanti sit, maxime in rebus trepidis. Deinde oportet animadvertere, Missionaries peregre advectos multo pauciores esse, quam ut excolendis iis, quae nunc sunt, christianorum communitatibus sufficiant. Id plane eminet ex tabulis Missionum: ex eoque confirmatur quod Missiones Indicae a sacro Consilio christiano nomini propagando alios atque alios Evangelii praecones implorare et flagitare non desinunt. Iamvero si culturae animorum ne in praesens

Next

/
Oldalképek
Tartalom