Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

I. VENERABILES FRATRES ET FILII IN CHRISTO DILECTISSIMI! Ex incidenti Festorum Natalitiorum Domini novique quem recte auspicati sumus anni, tanta accepi a Vobis Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi filialis amoris et adhaesionis testimonia, ut copiosissimis agendis gravissimisque nego­tiis detento, impossibile mihi sit ad singulas litteras seorsim respondere. Qua de causa hac via Vobis omnibus et singulis ago gratias, vicissim e corde precando, ut dives in misericordia Deus Vobis annum novum felicem concedat detque copiam gratiae coelestis, qua adjuti, et propriam salutem operari et creditos curae Vestrae fideles ad portum felicitatis aeternae perducere valeatis. Nolo hac occasione repetere seriem factorum et eventuum, qui annum elap­sum memorabilem reddiderunt, hos enim omnes recenti adhuc memoria tenemus gra­tias agentes Deo Patri pro omnibus, quae e manu illius percepimus bona, humili­antes capita nostra etiam ob admissionem malorum, quibus pro peccatis nostris affli­gimur. Dum autem propter ista non extollimur, ob haec non deprimimur, ultro et fideliter gradientes per viam mandatorum Domini cunctaque incumbentia nobis officia et obligationes sedulo impleturi. Partim e substratis mihi officiosis relationibus et informationibus, partim vero e propria experientia cum satisfactione intellexi Vos partes muneris Vestri fide­liter et sedulo explevisse, quod inter multas curas et sollicitudines, quas noverca temporum adjuncta augent, praecipuum cordi meo attulit solatium. Persistite itaque Venerabiles Fratres unusquisque fortiter in loco suo. Sitis fideles mei Cooperatores in magno redemptionis opere, in procuranda fidelium salute, et Princeps pastorum, cui soli honor et gloria, reddet Vobis immarcescibilem gloriae coronam. Inter multas, quibus obnoxii sumus tribulationes et angustias, annus, quem ingressi sumus, gaudii et exultationis iam in principio adfert occasionem. Saemisae- cularem intelligo consecrationis Episcopalis Beatissimi Patris Leonis XIII. memoriam, quae 19-a Februarii a. c. recoletur. Quae hocce respectu alias disposui, nunc in me­moriam Vestram denuo revoco. Curae sit Vobis Venerabiles Fratres et Filii Dile­ctissimi, ut haec quo solemnius celebretur. Commendetis etiam fidelibus curae Vestrae creditis peregrinationem sacram hac occasione ex Hungária quoque ad sacra Aposto­lorum Principum limina instituendam. Hoc fine e publicato eatenus programmate sequentia Vobiscum communico: Nr. 132. Archi-Episco- pus Clero gra­tias agit pro votis illum que in principio novi anni sa­lutat et com­mendat per­egrinationem Romanam. CIRCULARES DIOECESANAE.

Next

/
Oldalképek
Tartalom