Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
Claudius Franciscus Vaszary
4 debet cervicem cordis inflectere. Et quia id, quod sibi tribuitur, quo iudicio disponatur, ignorat: nec ad appetendum locum procax existere, neque ad repellendum contumax debet inveniri. Unde indignus ego ad subeunda Episcopatus onera, iussioni omnipotentis Dei... me subdidi."1 „Deus meus adiutor meus, et sperabo in eum.“ Non parum denique erigebat animum sollicitum, quod in regenda amplissima hae Arcliidioecesi viros tantopere insignes, qui Capitulum Meum Metropolitanum constituunt, nactus sim socios laboris atque sollicitudinis; in pascendis vero a<mis milii commissis fideles collaborators habeam o tam multos sacerdotes optimae notae ex utroque Clero, tum saeculari, tum regulari. — Adiuvate me igitur, Fratres in Christo dilectissimi, in quibus post Deum omnis spes mea reposita est, precibus vestris fulcite, amorem sincerum pari amore redimite! „Supportate me; aemulor enim vos Dei aemulatione!“2 Munus pastorale, quod mihi hodie imponitur, unum est, cuius a vobis singulis pars tenetur. Quomodo ergo munere meo ipse bene fungi, quomodo gregem hunc Domini electum in via salutis dirigere atque ad aeterna pascua, ad fontem vitae perducere potero, nisi Vos pro parte vestra diligenter ac sollerter mihi cooperari volueritis? Sponte vos obtulistis ad eiusmodi onus ministerii, cum ad sacerdotium promoveri petiistis, cum Praesul manus vobis imponens „despondit vos uni viro virginem castam exhibere Christo.“3 — Hinc perfacile intelligetis, me sollemni hac hora praeterire non posse, quin mihi Vobisque in memoriam revocem altitudinem gravitatemque muneris incumben1 Lib. I. epist. 32. ed. Maurin. — II. Corinth. XI. 1, 2. — Ibid.