Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
VII. ^Nostis, quia legistis, Venerabiles ac Dilectissimi in Christo Fratres et Filii quanta penuria laborent incolae superioris Hungáriáé, praecipue vero in Comitatu Arvensi. Horret calamus describere cibos, quibus miserrimi et commiseratione dignissimi concives nostri utuntur, quibus ne quidem bruta animalia absque dispendio sanitatis vesci possunt. Tellus Arvensis, secus etiam sterilis pessimam protulit anno elapso populo huic secus diligenti ac religioso procreationem, et non tantum huic, sed aliis quoque Comitatibus superioris Hungáriáé adeo, ut nunc iam multi incolarum in Comitatibus Trencsényensi, Liptóensi, Turóczensi aliisque, dira fame premantur; Quousque perduravit merces ope manuum in fertilioribus et ditioribus Regni partibus de aestate quaesita, populus hic modico contentus victitabat; sed exhausta annona, nec amplius unde vivat habet, nec campum merendi invenit, quem utique libenter ingrederetur laboreque manuum suarum semet potius sustentaret, quam aliis oneri cederet. Generosa natio Hungarica, quae repetitis jam vicibus succurrit extraneis, haud obliviscitur suorum sed nobili cum aemulatione confert dona eo oblata, ut filiis filiabusque suis in horrenda egestate succurrat. Ipsum gubernium laudabili praeit exemplo faciendo disponendoque illa, quae suarum partium sunt; publicae ephemerides notabilem collegerunt iam stipem colli- gereque adhuc non cessant, ut sortem miserae plebis, imo non tantum huius, sed fratrum quoque nostrorum altari deservientium atque in vinea Domini laborantium allevient. — Cum satisfactione intellexi, quod Clerus quoque Arclii-Dioecesis meae et illo provocante fidelis populus in hac nobili aemulatione partem capiat symbolasque suas in hunc finem ad vires suas libenter conferat, prout etiam V. Capitulum Ecclesiae meae Metropolitanae - inter primos afflicti populi benefactores cum gaudio conspiciebam. Quamvis itaque currentibus calcar haud addendum sit, nihilo tamen minus, quum indigentiae de die in diem crescant, necesse est, ut dilatentur viscera charitatis et multiplicentur opera misericordiae. Cohiberi itaque non potui, quin causam fame laborantium incolarum superioris Hungáriáé charitati et benevolentiae Vestrae et fidelium curae Vestrae creditorum enixe commendem. Perbene quidem scio, haud paucas esse indigentias Vestras et fidelis quoque populi, maximam necessitatem tamen ille patitur, qui panem quem quotidie exoramus a Domino, non habet, qui prout Ezechiel propheta loquitur „fame consumitur“1) et in quem teste eodem propheta placuit misericordiae divinae „immittere sagittas famis pessimas.“2) Quamvis itaque nec fideles nostri abundent, liberavit tamen illos Dominus a malo maximo, flagello famis, Nr. 1548 Incolis superioris Hunga riae fame pre.s sis succurren dum. ‘) V. 12. — 2) Ibidem 16.