Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VI.

31 VI. Sanctissimus Dominus Noster hoc anno celebrabit quinquagenaria sui episcopatus, quem in finem in Italia magnae jam fiunt praeparationes. Ut apud nos quoque felicissimus hicce eventus condigne celebretur, utique curae mihi erit, priusquam tamen congrua eatenus disponerem, e re fore existimavi publicare rescri­ptum apostolicum liocce in negotio ad praesidem coadunatae scopo hoc in Italia unionis directum. Nr. 1341. De jubilaeo Episcopali Suae Sanctita­tis. Dilecto Filio Jacobo Radini-Tedeschi ab intimo cubiculo nostro LEO PAPA XIII. Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem! Etsi Nos minime late­bat, Tibi lectisque viris, quibus praees, creditum fuisse munus curandi, ut memoria Episcopalis consecrationis Nostrae solemniter in Italia celebretur anno vertente ab ejus susceptione quinquagesimo, gavisi tamen sumus perlectis litteris vestris a. d. XVIII. Kalendas Ianuarias datis, quibus totam consilii vestri rationem enucleate et distincte vidimus explicatam. Illud enimvero Nos delectavit imprimis, quod nobilis incepti, quod estis aggressi, ad hujus Apostolicae Sedis ornamentum et decus, quo magis eniteant italorum fidelium filialia in Eam studia et devota voluntas, patrona et auspex a vobis electa sit Virgo labis nescia humanum inficientis genus, cui ab illustri Lapurdensi fano indita appellatio. Libenter autem perspeximus varium ac multiplex operum genus, quae scite a Vobis cogitata sunt, dum eo maxime spectat, ut summa detur gloria Pastori aeterno per honores habitos Humilitati Nostrae, quae vicariam Ejus potestatem gerit, illuc simul intendere, ut multas praebeat Ecclesiae pariter et civitati opportunitates et bona, unde cum alii hominum ordines, tum prae­sertim studiosa iuventus et operaria plebs solidas capiant utilitates et apta subsidia. Quod opus cum praeclarum sit piorumque et cordatorum omnium commendatione dignum, studium et industriam vestram in hoc inceptum collata merita honestamus laude, ejusdemque participes laudis habemus omnes, qui ad rem perficiendam sese vobis socios addunt praebentve adiutores. Hisce universis et singulis non secus ac Tibi, Dilecte Filii, lectorumque virorum consilio, cui praesides Apostolicam Benedi­ctionem, paternae caritatis testem, peramanter impertimus. — Datum Romae apud S. Petrum die XVIII. Ianuarii anno MDCCCXCII, Pontificatus Nostri decimo quarto. LEO PP. XIII. Strigonii, die 1-a Martii 1892.

Next

/
Oldalképek
Tartalom