Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
27 Y. .Litteras pastorales,.. quas die 4. curr. possessionem capiens Sedis Archi- Episcopalis Strigoniensis ad Yos dimisi, percepistis jam Venerabiles et Dilectissimi in Christo Fratres et Filii, nunc vero in advoluto ad Vos transpono alias litteras meas cum populo fideli communicandas, quas Dominica I. Quadragesimae ex ambone publicare, perlegere et si opus fuerit populo fideli explicare velitis, eo suapte intellecto, quod in parochiis, in quibus penes cultum divinum, alia quam liungarica lingua viget et in sacris concionibus adhiberi solet, monita mea hac lingua cum populo fideli communicanda erunt. Hac occasione etiam significo Vobis, quod quae piae memoriae praedecessor meus respectu variarum facultatum, favorum, privilegiorum singulis personis vel locis impertitorum statuit, decrevit, seu quibus varias facultates, privilegia, sive ille, sive vero D. Vicarius Capitularis tempore Sedis vacantis concessit, illas praesentibus aj> probo, confirmo ac ratas habeo et in suo vigore porro quoque relinquo. Tandem communico Vobiscum litteras apostolicas provisionis Metropolitanae Ecclesiae Strigoniensis, subin super eadem provisione ad Clerum Civitatis et Dioecesis Strigoniensis, porro ad populum civitatis et Dioecesis Strigoniensis necnon ad Suffra- ganeos provinciae Metropolitanae datas. Nr. 1100. Litterae pastorales ad populum fidelem dimittuntur et litterae aposto- licae super electione Archi- Episcopi publicantur. Leo Episcopus Servus Servorum Dei dilecto filio Claudio Francisco Vaszary Electo Arclii-Episcopo Strigonien salutem et Apostolicam benedictionem. Divina disponente clementia, cuius inscrutabili providentia ordinationum suscipiunt universa, in apóstolicae dignitatis specula meritis licet imparibus constituti, aciem Nostrae considerationis extendimus ad Ecclesias quas propriis carere pastoribus intuemur, ut eis juxta cor Nostrum pastores praeficiantur idonei qui commissos eis populos per eorum circumspectionem providam et providentiam circumspectam salubriter dirigant et informent, ipsasque Ecclesias multimodis efferant incrementis. Cum itaque Metropolitana Ecclesia Strigonien ad quam, dum illa pro tempore vacat, nominatio personae idoneae Romano Pontifici pro tempore existenti facienda, ad carissimum in Christo Filium Nostrum Franciscum Joseplium Austriae Imperatorem ac Bohemiae et Hungáriáé Regem Apostolicum ex fundatione, vel dotatione, aut privilegio apco cui non est hactenus in aliquo derogatum spectare et pertinere dignoscitur, et cui clarae memoriae Joannes dum viveret S. R. E. Presbyter Cardinalis Simor nuncupatus ultimus illius Archiepiscopus etiam dum viveret praesidebat, per obitum dicti Joanuis Cardinalis Archiepiscopi qui extra Romanam Curiam debitum naturae persolvit, pastoris solatio A) Litterae Apostolicae quibusMetrop. Ecclesiae Stri- goniensi ile Antistite providetur.