Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
23 forsan exarata aliisque mediis superstitiosis ad omnia comburenda seu destruenda: iniuncta pro modo excessuum gravi poenitentia salutari cum frequentia sacramentorum et obligatione se rectificandi apud personas coram quibus haereses manifestavit, et reparandi illata scandala. IY. Absolvendi a censuris incursis ob violationem clausurae regularium utriusque sexus, dummodo non fuerit commissa cum intentione ad malum finem, etiam effectu non secuto, nec casus fuerint ad forum ordinarii deducti, cum congrua poenitentia salutari. Et insuper absolvendi mulieres tantum a censuris et poenis ecclesiasticis ob violationem ad malum finem clausurae virorum religiosorum incursis, dummodo tamen casus occulti remaneant; iniuncta gravi poenitentia salutari cum prohibitione accedendi ad ecclesiam aut conventum seu coenobium dictorum religiosorum durante occasione peccandi. V. Absolvendi a censuris ob retentionem et lectionem librorum prohibitorum incursis iniuncta congrua poenitentia salutari, nec non firma obligatione tradendi prout de iure sive per se sive per alium absque ulla mora et quantum fieri poterit ante absolutionem libros prohibitos quos poenitens in sua potestate retineat. YI. Absolvendi a casu Sedi Apostolicae reservato ob accepta munera a regularibus utriusque sexus, iniuncta poenitentia salutari; et quando agitur de muneribus quae valorem decem scutatorum non excedunt, imposita aliqua eleemosyna absolventis iudicio taxanda et caute eroganda, cum primum poterit, in beneficium religionis aut conventus cui facienda esset restitutio; dummodo tamen non constet quod illa fuerint de bonis propriis religionis: quatenus vero accepta munera vel fuerint ultra valorem scutatorum decem vel constet fuisse de bonis propriis religionis, facta prius restitutione, quam si de praesenti poenitens adimplere nequeat, emissa seria promissione restituendi infra terminum absolventis arbitrio praefiniendum; alias sub reincidentia. VII. Absolvendi a censuris et poenis ecclesiasticis eos qui sectis vetitis mas- sonicis, aut carbonariis, aut aliis eiusdem generis sectis nomen dederunt, aut qualem- eumque favorem praestiterunt; ita tamen ut a respectiva secta omnino se separent eamque abiurent, libros, manuscripta ac signa sectam respicientia, si quae retineant, in manus absolventis tradant ad ordinarium quamprimum caute transmittenda, aut saltem, si iustae gravesque causae id postulent, comburenda: iniuncta pro modo culparum gravi poenitentia salutari cum frequentia sacramentalis confessionis aliisque iniunctis de iure iniungendis: nec non absolvendi eos qui eiusmodi sectarum duces et coriphaeos occultos denunciare culpabiliter neglexerint: iniuncta pariter salutari poenitentia et firma obligatione sub reincidentia eosdem vobis vel aliis, ad quos spectat, prout de iure denunciandi. VIII. Absolvendi religiosos cuiuscumque ordinis (etiam moniales, per con- fessarios tamen pro ipsis a vobis approbatos vel specialiter deputandos) non solum a praemissis, sed etiam a casibus et censuris in sua religione reservatis, dummodo religiosi apud confessarium subdelegatum legitimam habuerint licentiam peragendi confessionem sacramentalem. IX. Dispensandi ad petendum debitum coniugale cum transgessore voti, castitatis privatim emissi qui matrimonium cum dicto voto contraxerit, huiusmodi poe-