Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
20 Nr. 871. Facultates quinquennales pro foro externo. AFacultates a SS. D. N. Leone Divina Providentia PP. XIII. referente infra- scripto S. Congr. de Propaganda fide Secretario in audientia die 20. mensis anni Decembris 1891. mihi ad quinquennium concessae. Í- 1. Absolvendi ab haeresi, et apostasia a fide, et a schismate quoscumque etiam ecclesiasticos, tam saeculares, quam regulares, non tamen eos, qui ex locis fuerint, ubi sanctum officium exercetur, nisi in locis missionum, in quibus impune grassantur haereses, et post judicialem abjurationem, illuc reversi, in haeresim fuerint relapsi, et bos in foro conscientiae tantum. f_ 2. Tenendi, et legendi non tamen aliis concedendi, praeterquam, ad tempus tamen, iis Sacerdotibus, sive laicis, quos praecipue idoneos, atque honestos esse sciat, libros prohibitos, exceptis operibus Dupuy, Volney, M. Reghellini, Pigault, le Brun, De Potter, Bontham, J. A. Dulaure, Fétes et Courtisanes de la Grréce, Novelle di Casti, et aliis operibus de obscoenis, et contra Religionem ex professo tractantibus. 3. Dispensandi in 3. et 4. simplici, et mixto non tantum cum pauperibus sed etiam cum nobilibus et divitibus in contrahendis et in contractis: cum haereticis vero conversis, etiam in secundo simplici, et mixto, dummodo nullo modo attingat primum gradum, et in bis casibus, prolem susceptam declarandi legitimam. 4. Dispensandi super impedimento publicae honestatis, justis ex sponsalibus proveniente. 5. Dispensandi super impedimento criminis, neutro tamen coniugum ma- chinante, ac restituendi jus petendi debitum amissum. 6. Dispensandi in impedimento cognationis spiritualis, praeterquam inter levantem et levatum. 7. Hae vero dispensationes Matrimoniales, videlicet 3. 4. 5. et 6. non concedantur nisi cum clausula, dummodo mulier rapta non fuerit, et si rapta fuerit in potestate raptoris non existat, et in dispensationibus huiusmodi declaretur expresse, illas concedi tanquam a sedis apostolicae delegato, ad quem effectum etiam tenor huiusmodi facultatum inseratur; cum expressione temporis, ad quod fuerint concessae. 8. Dispensandi in irregularitatibus ex delicto occulto tantum provenientibus excepta ea, quae ex homicidio voluntario contrahitur. 9. Dispensandi et commutandi vota simplicia et alia pia opera, exceptis votis castitatis, et religionis. 10. Absolvendi ab omnibus censuris etiam speciali modo in Bulla „Apostolicae sedis moderationi,“ diei 12. Octobris 1869, Romano Pontifici reservatis, excepta absolutione complicis in peccato turpi, in locis tamen ubi impune grassantur haereses. 11. Delegandi simplicibus sacerdotibus potestatem benedicendi paramenta ; et alia utensilia ad Sacrificium missae necessaria, ubi non intervenit sacra unctio, et reconciliandi Ecclesias pollutas aqua ab Episcopo benedicta, et in casu necessitatis etiam aqua non benedicta ab Episcopo.