Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

14 veantur sananda. Miscenda ergo est lenitas cum severitate et faciendum quoddam ex utroque temperamentum.ul) V. Sacerdos „ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis.“ — En culmen muneris sacerdotalis! Mediatores constituti sumus inter Deum et homines, ipsumque Verbum incarnatum sacrificium pro peccatis aeterno Patri immolamus. — Oh tremenda sub­limitas status sacerdotalis! Jam munus doctoris atque medici necessario vitam immaculatam ex parte sacer­dotis requirit; nam summa dicere et ima facere nonne idem est, ac Deum homines­que lacessere ? — Quod de festuca deque trabe Dominus dixerat, insculptum esse deberet cordibus omnium sacerdotum. Terribilia revex-a sunt verba sancti Pauli de iis doctoribus, quorum vita a sua doctrina discrepat. ,,Tu gloriaris in Deo et nosti voluntatem eius, et probas uti­liora, instructus per legem; confidis teipsum esse ducem coecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege. Qui ergo alium doces, teipsum non doces? qui pi-aedi- cas non furandum, furaris? qui dicis non moechandum, moecharis? qui abominaris idola, sacrilegium facis? qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum in­honoras?“2) „Sacei'dos necessitate loci compellitur summa docexx;“ —- ait beatus Grego­rius Magnus — „et ideo eadem necessitate compellitur eadem vita et opere mon­strare .... Ideo praedicator iubetur ascendere super montem excelsum, (Isai. XL, 9.) videlicet ut sit elevatus a teiTenis affectibus“,3) et, ut ibidem dicit: „non solum debet vita sacerdos transcendere malos, sed etiam omnes bonos subditos; quia sicut eos superat honox-e ordinis, ita et excellentia virtutis, omnibus devotior, humilior, pa- tientior, largior .... quique nulla prospera pi-aesentis vitae appetat, nulla adversa pertimescat, blandimenta mundi despiciat, terrores autem mundi contemnat.“ S. Bernardus vero oves, id est populum haec fingit pastoxfi dicentem : „Si instar mei, qui ovis sum, pastor meus etiam curvus graditur, vultum gerens deorsum, et terram semper respiciens, et soli ventri — mente ieiunus — pabula quaeritans : in quo discernimur? Si venerit lupus, quis praevidebit et occun-et? — Quid inde­centius, quam quod pastor more pecoimm sensibus incubet corporis, haereat infimis, inhiet tei-renis, et non erectus stet ut homo suspiciens coelestia, quae sursum sunt quaerens et sapiens, non quae super terram?“4) Sacerdos medicus infirmorum constituitur. At „quomodo percussum curare properabit, qui in facie vulnus portat?“5) Nonne dicetur ei vel ab ipsis languentibus: „Medice, cura teipsum!“ Quodsi vero iam munus doctoxfis et medici ex parte sacerdotis requirit, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus: quid dicendum de sacer- dote, quatenus munus mediatoids sive intercessoxfis inter Deum et homines assumit? ,,Si homo apud hominem non sibi familiarem erubescit fieri intercessor: qua audacia intei’cessoris officium arripit apud Deum, qui per merita vitae ei se familiarem ne­q Ex libro Regulae Pastor. S Gregorii, part. II. cap. 6. — 2) Rom. II. 17—23. — 8) Regül. Pastor, part. II. cap. 3. — 4) S. Bernardi epist. 42. ad Henricum episcopum Senonens. — s) Ex libro Reg. Past. S. Gregorii 51., part. I. cap. 9.

Next

/
Oldalképek
Tartalom