Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

12 pretiosior in conspectu eius est omni auro atque argento. Recogitate igitur, quantum benevolentiae suae ac fiduciae pignus nobis Deus dederit, cum curam agnorum suo­rum nobis commiserit. Paulum apostolum respiciamus, qui tantam erga fideles chari- tatem fovebat, ut se eorum patrem, matrem, nutricem nominarit, nosque adhuc ex- hortetur: „Imitatores mei estote, fratres, sicut et ego Christi Jesu.“ — Audite b. Joannem Chrysostomum, qui cum in exilium discessurus esset, Pauli exemplum secutus ita populum suum alloquitur: „Quid patiar pro vobis? Vos mihi cives, fra­tres, matres, membra, lux, corona mea, divitiae meae, thesaurus meus. Ecce pro charitate vestra corona mihi paratur in futuro saeculo.“1) III. Pastori animarum, qui sincera charitate fideles suae curae commissos complectitur, utique facile erit adimplere id, quod Doctor gentium loco supraallato ab eo requirit, „ut possit condolere iis, qui ignorant et errant.“*) — En duplicem classem hominum, quibus condolere, succurrere, quos adiuvare debemus; ad hoc enim sacerdotes constituti sumus. Nobilissimum officium sacerdotis est munus docendi eos, qui ignorant. „Prae­conis quippe officium suscipit, quisquis ad sacerdotium accedit; ut ante adventum iudicis, qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando gradiatur.“3) Unde iam in Veteri Testamento Dominus edixerat: „Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est;“4) atque alio in loco: „Populum meum docebunt, quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis."5) — In Novo autem Testamento ad quidnam missi fue­runt apostoli, nisi ut euntes in mundum universum docerent omnes gentes? Quidnam adeo cordi ipsis fuit, quam tales eligere viros eisque audita commendare, qui idonei essent et alios docere? At haec quidem pars muneris nostri maioribus difficultatibus obnoxia esse non solet; humanae enim naturae proprium est, ut veritatem, quam ipsi agnovimus, libentissime aliis communicemus. Quodsi ergo sacerdos non profanas vocum novitates, sed depositum fidei ipse bene addidicit ; quodsi scientia Sanctorum imbutus est atque testimonia Domini intellexit: certe ex plenitudine cordis os loquetur, difficili usque illi erit tacere misericordiam et salutare Dei, quam de iisdem loqui. Bene igitur hoc officio nostro fungemur, si in lege Domini voluntas nostra erit; si in lege eius die ac nocte meditabimur. Duo nihilominus cavenda etiam hac in re erunt: „ut neque exterioribus curis nimis dediti, ab intimis corruamus neque solis interioribus occupati, quae foris debemus proximis non impendamus. Incidentes in primum extremum sunt illi, qui obliti se constitutos esse sacerdotes atque praelatos propter salutem animarum, diebus ac noctibus solis curis externis incumbunt; quo fit, ut interna — quae alios docere debuerant — ignorent; quo etiam fit, ut subditi non proficiant, sed potius in spiri­tualibus torpeant, quia non habent pastorem, eorum animas ad coelestia sublevantem, et ducem viam perfectionis ostendentem. Si enim a duce itineris erratur, exercitus sequens quomodo pertinget?“6) b Cfr. Bassus Curator animarum, part. IV. cp. 1. — 2) Hebr. V. 2. — 8) Ex libro Regulae pastoralis S. Gregorii papae, cap. 4. — 4) Malach. II. 7. — B) Ezechiel. XLIV. 23. — 6) Ex libro Regulae Pastoralis S. Gregorii papae, part II. cap. 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom