Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

11 II. Ex hominibus assumptus sacerdos vpro hominibus constituitur iu iis, quae sunt ad Deum.“ Non itaque nostra,sed aliorum causa sacerdotes vocati et con­secrati sumus. — „Habemus duo quaedam,“ — ait sanctus Augustinus — „unum quod christiani sumus, alterum quod praepositi sumus. Illud, quod christiani sumus, propter nos est; quod praepositi sumus, propter vos est,“1) — fideles intelligit, quos alloquebatur. Unigenitus Dei filius „propter nos homines et propter nostram salutem de­scendit de coelis et incarnatus est;“ ideo angelo iubente vocatus est „Jesus,“ quia „salvum facturus erat populum suum a peccatis eorum;“ pertransiit benefaciendo hominibus, et factus obediens usque ad mortem „dedit semetipsum redemptionem pro omnibus.“2) — Unde etiam ii, qui Christi vices in terris agunt, qui „Dei adiu- tores“8) sunt, quibus „dedit ministerium reconciliationis,4)“ quique „pro Christo legatione funguntur.“6) non pro se ipsis, sed vero pro hominibus constituti sunt, atque „in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis.“0) — Christi instrumenta sumus ad salutem animarum promovendam; convenit ergo, ut causae principali coniungamur, a qua virtutem et impulsum accipimus. Recogitemus itaque, Fratres dilectissimi, nos operam nostram atque mini­sterium debere iis, qui curae nostrae concrediti sunt. Ideo enim missi sumus, ut eamus et fructum afferamus, et fructus noster maneat;7) illum utique fructum intel- ligite, quem coelestis Agricola exspectat. Oh utinam omnes pastores eodem, quo beatus Paulus apostolus, charitatis ardore succensi, exclamare cum illo possent: „Testis mihi est Deus, quomodo vos cupiam in visceribus Jesu Christi, etsi vos diligens minus diligar.“8) Utinam eius exemplum imitantes „omnibus omnia fieremus, ut omnes Christo lucrifaciamus,“ parati vel ipsam vitam et sanguinem pro fratribus nostris immolare, prout ille de se testatur: „Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris.“9) — „Non quaero quae vestra sunt, sed vos -. . .“10) Numquid non ideo tam multi Christianorum frigidi sunt, aut tepidi et dormiunt multi, quia in pastorum etiam numero inveniuntur, qui periculosi illius temporis characterem sibi impressum exhibent, de quo Apostolus dixerat: „Erunt homines seipsos amantes, cupidi . . . sine aifectione . . . voluptatum amatores magis quam Dei; habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes?11) — Numquid non ideo tam pauci inveniuntur, qui charismata meliora aemulentur, quia et ipsi pastores, „quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi?"12) — „Facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor; neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos et greges meos non pascebant . . . Propterea . . . haec dicit Dominus: Ecce ego ipse super pastores, requiram gregem meum de ma­nibus eorum.“13) Absit, Fratres in Christo dilectissimi, ut cuipiam nostrum talia verba a summo Pastore dicantur! Unusquisque agnorum, quos suo sanguine Dominus redemit, *) Sermo de temp. 1G5., in edit. Maurin. 46. — 2) I. Tim. XI. 6. — 3) I. Cor. III. 9. — 4) II. Cor. V. 18. — 5) II. Cor V. 20. — °) Hebr. I. 14. — ’) Joan. XV. 16. — 8) Philipp. I. 8. — °) II. Cor. XII. 15. — 10) II. Cor. XII. 14. _ ii) ii. Timoth. III. 1—5. — 12) Philipp. II. 21. — 13) Ezech. XXXIV. 8-10.

Next

/
Oldalképek
Tartalom