Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

II. Anno elapso, sed iam currente quoque, frequentiores ac antea recursus porrecti fuerunt mihi pro subsidio e fundo auxiliari elargiendo. Pertractatio horum recursuum saepe remoram patiebatur ideo, quia recurrentes fratres in libellis suis supplicibus non exposuerunt utrum ad fundum auxiliarem aliquid contulerint atque tali modo ius quasi ad percipiendum subsidium, in casu indigentiae atque necessita­tis acquisiverint. Character fundi auxiliaris charitativus est, prouti elucet e sanctione illa, quae in statutis illius legitur sicque sonat: „Deinceps non alii illum (succursum ex fundo) obtinebunt, quam qui ad conflandum eius fundum annue symbolas suas contulerunt“1) vel vero annuum subsidium notabiliori dono, ad semel oblato redeme­runt. Quum vero Ordinariatus assignando petentibus ex hoc fundo subsidia, non quod suum est distribuat, sed quod proprietatem Dioecesis et membrorum instituti consti­tuit, manifestum est, quod statuta fundi in assignandis subsidiis ad amussim obser­vare debeat. Qua de causa ante omnia inquirere debet, utrum pro subsidio recurren­tes membra sint instituti, seu utrum ad semel vel vero annue symbolam suam con­tulerint. — Praesentibus itaque dispono, ut subsidia e fundo auxiliari petentes in recursibus suis circumstantiae huius mentionem faciant. Cohiberi vero non possum, quin hac quoque occasione memoratum fundum charitati atque benevolentiae Vene­rabilium Fratrum commendem; hac etiam ratione probabimus quod simus veri mi­nistri illius Dei „qui charitas est“2) quive dixit: „In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem,“3,) dilectionem nempe illam, quae non tantum verbo, sed opere quoque comprobatur succurritque fratri indigen­tiis presso. Strigonii, die 23-a Januarii 1892. Saepe evenit ut DD. Curati pro obtinendis dispensationibus in impedimen­tis matrimonialibus ope telegraphi ad Ordinariatum recurrant. Cum attamen hic re-i currendi modus uberiorem et accuratam circumstantiarum et motivorum expositionem impediat, DD. Curatos provoco, ut exceptis urgentissimis necessitatis casibus via telegraphi pro obtinendis dispensationibus matrimonialibus non recurrant, et si tamen, ita concurrentibus circumstantiis, recurrere via telegraphi deberent, scriptum libellum supplicem in tali quoque casu suppletorie submittant. Strigonii, die 23-a Januarii 1892. Nr. 334. Pro subsidio e fundo auxi­liari quomodo recurrendum. Nr. 335. Dispensatio­nes ope tele­graph i non pe­tendae. *) Cf. Circulares Dioec. Litt. a. 1877. Nr. 1150. — 2) I. Joarm. i. 16. — 3) Joann. 13. 35.

Next

/
Oldalképek
Tartalom