Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXV.

170 breve tempus, coadjutores, sive subsidiarios deputandi. Administratores interimales parochiarum constituendi atque nominandi; reliqua personalia Cleri Nostri negotia Nobis reservamus. 7. Jurisdictionem in regulares utriusque sexus ad exigentiam decretorum S. Concilii Tridentini voluntatem puellarum ad habitum religiosum vel ad professio­nem admitti petentium explorandi; — licentiam pro ingressu ad clausuram Monia- lium, artificibus, officialibus, medicis etc. pro rebus tantum necessariis concedendi. 8. Litteras formatas, commendatitias et testimoniales concedendi. 9. Pias fundationes acceptandi, approbandi atque coordinandi. 10. Ecclesias, altaria, oratoria publica, cruces, statuas etc. benedicendi et facultatem lianc aliis quoque subdelegandi. 11. Assignationes faciendi e fiscis sacris exceptis iis, qui proprietatem Ec­clesiarum juri patronatus Nostri obnoxiarum constituunt. 12. Restaurationes, quae fiunt ad onus fundi religionis aliorumque fundo­rum a gubernio administratorum, pertractandi et alias quoque restaurationes, in qui­bus concursus fisci sacri expetitur, indulgendi, demtis restaurationibus aedium patro­natui Nostro obnoxiarum. 13. Rationes de peculio sacro, Ecclesiarum et piarum fundationum nec non scholarum superrevidendi, approbandi vel rejiciendi. 14. Posthumas defunctorum sacerdotum substantias pertractandi. 15. Matricás corrigendi et generatim omnia negotia matricularia pertractandi. 16. In delinquentes, praesertim denunciatos et accusatos, Canonicis demtis, quorum causas Nobis reservamus, inquirendi et observato juris ordine, animadvertendi. 17. Pias sodalitates erigendi, statuta illarum approbandi. 18. Syndicos Ecclesiarum nominandi. 19. In ordine porro ad forum contentiosum omnes causas matrimoniales aliasque controversias in districtu Budapestiensi enatas in Consistorio cognoscendi, inquirendi ac decidendi; item sententias in Consistorio latas executioni dandi, verbo omnia ad justitiam administrandam legalia media adhibendi. 20. Tandem communicamus omnes facultates in casibus matrimonialium dispensationum urgente mortis periculo exercendas et in Circularibus Dioec. litteris ddto 16-ae Maji 1888. Nr. 2606. publicatas. Has facultates Fraternitati Vestrae impertiendo, divinum exoramus Numen, ut spiritu sapientiae et consilii repleat cor mentemque V. Fraternitatis Vestrae, ut quaecunque praesusceperit fiant in honorem Dei et Sanctae Matris Ecclesiae Nostrae- que Archi-Dioecesis incrementum. Volumus autem, ut Venerabilem Fraternitatem Vestram qua Vicarium Nostrum Archi-Episcopalem Budapestiensem ac Causarum Au­ditorem omnes jurisdictioni Nostrae subjecti recognoscant, respiciant atque ut par est, Eidem obediant; siquis vero inobediens fuerit, condigna poena puniatur. In quorum fidem dedimus has subscriptione sigilloque Nostris munitas litteras. Datum Budapestini die 15. Decembris 1892. Claudius m. p. L. S. ad ben. mandatum : Dr. Joannes Csernoch m. p. Abbas, E. M. S. Canonicus, Cancellariae Director.

Next

/
Oldalképek
Tartalom