Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

Claudius Franciscus Vaszary

15 perversis; invitare adversos; aequanimiter pati subdolos atque superbos; ac denique iuxta verbum Apostoli (Coloss. III. 3.) mori carni, ut soli Christo vivamus?“1 Si officium sacerdotale, quod accepimus, hoc modo adimpleverimus, et divinum adiutorium et spiritualium dilectio filiorum procul dubio nobis aderit.2 Per venturum autem iudicem iterum Vos rogo, Fra­tres dilectissimi, ,,ut me lassescentem sub onere vestris ora­tionibus iuvetis, et oremus pro invicem, ut salvemur; quia dum nos vobis per orationis opem coniungimus, quasi am­bulantes per lubricum vicissim nobis manus tenemus ; fitque ex magna provisione charitatis, ut eo robustius singulorum charitas perfigatur, quo in alterum alter innititur.“3 Et ,,Deus pacis aptet Vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem, faciens in Vobis quod placeat coram se, per Jesum Christum, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.“4 1 S. Augustinus, in lib. sent. Prosperi, cap. 21. — 2 S. Gregor. M., epist. lib. II., epist. 10. — 3 Ibid., lib. I. epist. 25. — 4 Hebr. XIII. 20.

Next

/
Oldalképek
Tartalom